MOUNT HOPE CLASSICS VOL. V.
Insvla Thesavraria
AS AVCTORR ROBERTO LVDOVICO STEVENSON
LATINE INTERPRSTATVS EST ARCADIVS AVELLANVS
Prostat apud E. PARMALEE PRENTICE 37 Wall Street, New York City, N. Y.
PROOEMIVM
DISCIPLINA linguas Latinas, litterarum- que Romanarum ac Latinarum studiosi et cultores sevi nostri universim in duo castra abeunt. Una eorum sunt, qui Latina lingua in rebus scholasticis veluti sermone vivo ac prassenti tamquam adminiculo utuntur, quos ideo Scholasticos appellamus. Hi fere sunt Magistri ac Professores Se minariorum Sacerdotalium iurisdictionis atque obe- dientis Pontificis Romans. His adnumerandi sunt omnes sacerdotes, Ordinesque Religiosi in omni ter rarum orbe, atque eruditi ssculares, sive laici, veluti professores, advocati atque ‘medici, asseclas Ccetus Romani, vel, ut vulgo dicimus, Ecclesis Romanas in omnibus terras gentibus. — Altera castra sunt eorum, qui a Ccetu Romano desciverunt, et, quoniam civili tatem Romanam exuere nolunt, has disciplinas con servandas prosequendasque iudicant. Verumtamen, quum usum sermonis, et exercitationem in rebus scholasticis Latinis defectione amiserunt, Latinam
linguam ex auctoribus Romanis eruere, atque tan- quam ab extrinseco, in usum lingua; introire tantant. Hos, fortasse, philologos recte appellabimus.
Nos in medio sumus, utpote qui et sermonem Latinum callemus, ususque scholasticos scimus, nec philologia; sumus ignari.
Cordatissimi quique ex castris philologorum, prasertim ex quo gentes e nuperna carnificina emer serunt, haud aliter de his disciplinis, quam scholastici sentiunt, palamque pradicant scientiam Latinitatis non modo ad culturam Romanam sarta-tecta servan dam prorsus ex re generis humani esse, verum etiam ad animos singulorum civium omnium gentium hu manitate, cultu, fide, probatis moribus imbuendos su prema esse necessitatis. Quin, nonnuli haud dubitant addere, si gentes omnium stirpium ac terrarum in pace, in concordia, atque intra Ius Gentium perseve rare, tumultus, seditiones bellaque evitare velint, haud posse sine adminiculo unius lingua gentium, Latina nempe, vivere, quam sine aere.
Atque hac est causa et ratio efficiens seriei vo luminum Classicorum. Montis Spei, quorum isthoc volumen Insulx Thesaurariis est quintum. Quando quidem materia substrata huius operis navalis ac ma ritima est atque pirata, ah omnibus litteris Romanis, linguaque Latina maxime aliena, nihil enim in hoc genere a Romanis ad nostrum avum derivatum est,
iii
-vix quisquam mortalium proinde animum induxerit ad fabulam istius indolis Latinitate donandam. Ve- rumtamen si Latina lingua se ad quidpiam auden dum ineptam comprobaret, quatenus nempe doctrina humana, non lingua ipsa, deficeret, tamen fatendum
■esset Latinam linguam ad usus modernos aptam non esse, ac, proinde, inutilem, nec in scholarum curricu lis ferendam. Atqui hac ipsa est philologorum “con fessio fidei.” Quum vero nobis persusissimum esset prorsus nihil in hominum mundo dari quod Latine
•edisseri — imo melius quam idiomatibus modernis — nequiret, nihil supererat, nisi ut fiduciam nostram factis confirmaremus. Ausi itaque sumus tam tersa ac proba Latinitate quam qua pares eramus, incredibile tentare, nova verba Latina creare, aut adaptare, nullis verbis barbaris admissis; atque hac est novitas rei, quam Humanissimis Lectoribus in omni orbe hoc -volumine complexam porrigimus.
I. Vocabvla N ova.
Ab amico semel iterumque audivi memorari ma- -chinamentum in Palatio Vaticano, Roma, in sedibus Latinitatis, quo homines aut merces aliaque onera in sublime tolluntur, aliquo vocabulo Graco appellari. Atqui machinamentum illud notissimum in historia Romana est, partim ad tollendam aquam, partim mi
iv
lites in muros hostium, saepius descriptum (Liv. 24r 34, Sit. Ital. 14, 320, ss), sed non nominatur, sed Fla* vius Vegetius Renatus (Instit. Rer. Milit 4,21) per inde atque /Eneas in suo tractatu “De Toleranda Ob sidione” (Cap. IX.) bis memorat sub nomine tolleno nis, cuius effigiem etiam fert editio Lugd. Batav. anni 1645.
Hoc exemplo tantum sit ad ostendendum non omnia Romanis ignota fuisse que ipsi nesciamus, nec proinde novis vocabulis opus esse, nisi prius certe constat rem prorsus novam, ac Romanis ignotam es se. Ut addam exemplum alterum. Conclamatum in toto mundo est paucis annis ab hinc, quum par rota rum fabricatores commenti sunt, cui singuli insidere, atque celerius vehi possent. Nomen aptum ad nostra usque tempora nullis linguis ei repererunt, et in sua inscitia continuo ad vocabula Latina aut Greca re cursant et ineptiunt, veluti velociped, btcydt, quum si vel parum Latine scirent, reperirent vocabulum Romanum birotam.
Minime igitur existimandum est Latinam lin guam esse impotem, modernas autem terminis tech nicis scatere. Quin contra. Technici et fabri parum aut nihil sciunt Latine, et quum sue Ungue eos fal lunt, pro salute sua ad Romanos Grscosque recur sant, ibi autem, quum sint imperiti, inepta vocabula
•exquirunt, unde fit ut termini technici modernorum idiomatum fere omnia absurda et absona reperiantur. Machinatores et fabri ac technici, qui machina menta comminiscuntur, partes, saltem Anglica verna cula, digitos, ungues, pedes, genua, oculos, talos, plantas, cubitos, simios, caudas, et huius generis no minibus appellant. Quum vernacula haud sufficit, presertim apud chemicos, ad Latinam Grascamque linguas recurrunt, quas vocabula quam ipsi penitius non intelligunt, monstra Latinitatis et Grascitatis creant, uti aviare, mbmarinum, basis, automobile, locomobile, locomolivum, molor, tractor, elevator, cafeteria. restaurant, vitamen, et sic deinceps. Vi deamus singula:
1. Aviare, aviatio, aviator, verba, quibus vola tum hominum, navigationem aeream ac navigatorem nostri technici significari volunt. Ipsi, utique de avi cogitant, quasi musc®, culices, papiliones ac vesper tiliones non seque volent. Nesciunt enim verbum id- genus Latine nullum esse; si autem esset, significa ret a via in dvia, divia (sine via), in tesqua, in de- .serta aliquem deducere. Latine eiusmodi homines aeronautas appellamus. Verum si e volare nova fin iere volumus, licet eos volucrios, naves volucrios alites, alivolas appellare.
2. Submarinum, vocant navim, qus ad arbitri- .ura sub aquam mergi et emergi potest. At inepte di
vi
ctum. Sub mari nihil aliud est quam terra, cunctar alia sunt in mari. Tum navis idgenus non modo in mari, sed in lacubus, fluminibus, vino et lacte quoque mergeretur- Latine id nos mergulam appellamus,, quoniam habemus mergum, mergulum, merpitem, quia vero de navi agitur, placuit formam femininam in usum convertere.
3. Basis linguis modernis in diversissimos usus- adhibetur, etiam volunt ea stationem mergularum significare occultam, unde mergularii suum victum, arma et iacula clam hostibus commode comparare possint. Nos eam suppetiarium appellamus.
4. Automobile figmentum Francicum imperitissi mum, quo nihil estreveraauto-immobilius. Homo est automobilis, animalia cuncta sunt automobilia, sed machilla ea non est. Itaque placuit nobis id Latine digam nominare, ad normam bigarum, trigarum, quadrigarum, in quibus iga iugum significat, d autem in nostro vocabulo de, i. e., diiugum, d-iugum, sine iugo.
5. Locomobile, locomotivum, figmentum — ut putamus — Americanum. His autem vocabulis par tim machinam portabilem, partim talem designare cupiunt, qus vehicula, carros, vectacula, e loco in locum divectare valeant. At sol, terra omnia corpora coelestia locomobilia sunt; atque in hoc mundo nostro partim Sol ipse, partim vis attractiva molis telluris-
suet sola locomotiva. Proinde squum existimavimus nomen machinse effingere ex iusta radice Romana, cieo, verbo probo, et cietrum appellare, quo nihil aliud denotaretur quam machinamentum ad vectandos car ros quacunque re oneratos.
6. Motor, tractor, elevator, vocabula Latina quidem, sed inepte applicita. Per primum enim cie trum, sive cietorium volunt indicare, quod alias ma chinas in motum, cursum, versationem agat, verset atque motet, quod eapropter motatoriwm posset vo cari; alterum prssertim agricolarum cietorium est, quod aratra — unum aut plura — “discos,” hirpices, per arva vectet, non modo “trahat,” quod ex tractio ne vectura non necessario sequitur. Denique elevator hoc sensu est idem quod, ut supra ostendimus, Ro manis tolleno vocabatur. Sciendum prseterea est prs- ceptum Emmanuelis Alvari, de terminatione — or:
“ OR maribus servit, muliebris demitur arbor”
quod significat omne nomen substantivum Latinum, quod in -or exit, personam marem, h. e., hominem, non machinamentum, rem neutri generis, denotare.
7. Cafeteria, videtur esse figmentum Hispani cum, eodem modo, quo in locum vocabuli Romani classici, “peditatus,” infanteriam, h. e., turbam, ca tervam, agmen “infantum,” loco “pubis Romanas,” “ iuventutis Romanse” supposuerunt. Verumtamen in
sua inscitia nesciebant — teriam Latine -tarius, -ia, -um esse, in qua terminatione t pars radicis est, quo tamen caffa (cah-ve) caret. Latinecaffariam (taber nam) vocare licebit
8. Restaurant, verosimile est Francorum delira mentum esse. Participium Prssentis Latine semper Subiectum activum, ergo plerumque hominem deno tat, itaque restaurans homo est, non locus. Latine ganeam, popinam, cauponam istiusmodi locum ap pellamus. Non nostrum vocabulum est, sed memora mus tamen ut rem inconditam e centenis millibus “terminorum technicorum” idiomatum modernorum. E novissimis chemicorum esto
9. Vitamen, vel, ut ipsi ambigui scribunt, vita- mine, atque vitamin, quo aliquid recens inventi ex genere substantiarum, quibus vita humana nititur, in quibusdam cibis. Imperitus Latinitatis medicus, aut chemicus fando audivit formativam particulam
■men, atque -mentum; sed i aro nesciebat eam verbis tantum appendi, non autem nominibus substantivis, sic, ligamen, certamen, luctamen, h. e., ligo, certo, luctor. Quum hoc sit principium, vitamen, compoti tura e vito, vitare, devito, evito, loco vitam gignen di, aliquid evitandum suadet.
Sufficiant hasc pauca memorasse ad ostendendum Benevolis Lectoribus idiomata moderna suis terminis technicis minime gloriari posse ti trutinas rationis in-
iidantur et cum Latinis sive Romanis, sive Medii ./Evi, sive nostrse propriae creationis compensentur. Romani a nobis vestitu, aiimento, domibus, supellectili, arti bus fabrilibus, agricolatu, mercatu, itinere faciendo, ludis, moribus multum differebant. Nec tamen existi mandum est iis in omni humana occupatione verba defuisse; sed magna pars litterarum Romanarum in tercidit, nec verborum monumenta ad nos pervene runt, prohinc, etiamsi in vita Europteorum quotidiana usque multa vocabula ut Latina circumferuntur, ta men, quoniam nulla scripta auctoritate confirmantur, iis, saltem publice scribendo, uti nemo audet. Quid de mercibus plumariarum, tenuariarum, ubi muliercula rum stolae, subarmalia, strophia, mitella, infula, pa tagia, centenaque alia munditiei paraphernalia para bantur, venibantque omnino ut in nostris tabernis, nulla fuerunt nomina? Fuerunt certe, ac plurima ho rum etiam hodie exprimi queunt, perinde ut in omni negotio et industria, in fabricatura, mercatura, tabel laria, argentaria, bastagaria, modo sciamus. Haud exigua pars eiusmodi vocabulorum in variis meis li bris iam evulgata est, sed, fortasse maior necdum de scripta est. Si fata siverint, fortasse caetera quoqu® litteris committam.
II. Orthographia et Etymologia.
Usque quo philologia penetraverit, imperitosque a vexo seduxerit, exemplo sit catalogus librorum scho lasticorum atque liturgicoram, in Italia impressus et evulgatus, qui casu nobis sub oculos cecidit. Tametsi in eo nulla est affectatio elegantiae sermonis, quin ipsa adeo Romana Latinitas negiigitur, mirum admo dum est documenta dogmataque Philologis Germa nica; inter vocabula, ut posta, maroquin, ckagrin, aut Romana, uti Status, libros arcessere, scaturire (in bonam partem), aut Graea, uti praxis, paradygma (Gratis paradeigma est), reperiri, veluti adparant, latina, Aebraica, grxca, ius, iuxta, eius, tum jus, ejus, caelum, cslum, parochus atque paroeciae. Si iam hac lues philologia Germanica etiam in Italia gras satur, quin, quod longe plus est, in ipse medulla La tinitatis, in Hierarchia Romana, conservatrice prisca rum veritatum avitorumque morum bacchatur, iuva- bit pestilentia istius ab altioribus fontibus repetere originem.
Ingenia Germanorum in speculationes Meta- physicas tam prona, post vicissitudines ieiunas Leib- nitz, Immanuelis Kant, Fichte atque Hege), quibus
nihil demonstratum est, ad subruenda instituta Chri stiana conversa sunt, instaurata “Critica penitiori,” quibus et vita exsistentiaque Iesu in dubium vocata sunt, fides bibiica primum, deinde fides historia Gra tiae, denique Roma negata, et cuncta ad fabulas rela ta sunt His permotus Schliemann opus effodienda Troie suscepit. Dum hac fiebant Franciscus Bopp’ indagabat origines linguarum, opusque suum dimidio seculi superioris evulgavit. Ingentem animorum sus citavit in omni Republica Litteraria motum. Corssen1 collectis veteriorum philologorum de antiquitatibus lingua Latina operibus, fructum eorum suamque doctrinam duobus voluminibus protulit, premium- que Academia Berolinensis reportavit. His incitatus W. Brambach1 2 3 opus doctum edidit de ratione ortho graphia Latina de novo instituenda, Theodorus autem Mohmsen de Historia Romana prorsus e ra dicibus evertenda ac de novo struenda. Pracursor tamen his omnibus exstitit Fridericus T iburtius Magister lingua Latina in Schola ad Sta Catharina,
1. Frant Bopp, Vergieicheude Grammatlk der SanKrit, Send. Armen. Griecb. Lat. Sx„ 2te umgearbeitete Auflage, 3 Bacn- de, Berlin, 1SS7- 63. 2. W. Corne», Dber die Auiapraebe, Voealiimus ood Be- tonung der Leteioleches Sprache, 2 Baende, Leiptig, 18S8- 59; 2te Aufiage, Leiptig, 1868—70. 3. W. Brambaek, Die Neugestaituug d. LateiniacheQ Or- tbographie is ibrer Verbaeltniate rur Schule, Leiptig, 18S8.
Lttbec, qui 1822° libellum utilissimum edidit de Mo do Coniunctivo Latino Gnecoque in Systema redi gendo, qui primus nos docuit quid Grammatici Ro mani per Coniunctivum atque Subiunctivum intelle xissent.
Interim etiam Corpus Inscriptionum Romanarum nova recensioni subiectum est subauspiciis T heodori Mommsrn multis additamentis auctum. Sine dubita tione maximi momenti harum erat Monumentum Ancyranum, 1554° a legatis Ferdinandi I., Impera toris Sacri Romani Imperii, Regisque Hungarias ad Portam Sublimem, A ntonio Verantio, Archi- episcopo Agriensi (Hungaris Eger) atque FraN- CISCO ZAY, Ancyra (modo Angora) in Galatia, in ventum, a pluribus interpretatum, presertim a IUSTO LlPSIo, atque, postquam eius versio Graea quoque inventa esset, a Ioanne Franzio, denique commentariis illustratum est ab A. W. Zumptio.
Dum hac summa studia philologica in Germania agitabantur, reliqua gentes stolida inertia mirantes circumstabant attonits. Studiosi omnium gentium Sc. Universitatibus eo itare coeperunt, dempta fere sola Francia ac fortasse Hispania. Anglisuam linguam Latinam enuntiandi rationem examini subiecerunt, atque anno 1872° enuntiationem Romanam adopta runt, quos post annos tres Americani secuti sunt, quod glorifi utriusque gentis dictum sit.
Disquisitionibus his suminis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quaesi verunt Germani, sed argumenta ad suas prteconce- ptas doctrinas, atque preeiudicia iam pridem parata, suffulcienda. Ostendendum enim erat universo mun do omnes omnino philologos in toto terrarum orbe errare, semperque errasse, atque paucos suos philo logos doctrina cunctis prsstare et antecellere.
Quidnam ergo tantis moliminibus effectum est? Prorsus nihil.
Ne unus quidem codex Romana scriptus manu repertus est; nec unus quidem saeculo VII aut VI antiquior, nec ullus quem longe doctiores interpretes Latini non perquisivissent.
Soli itaque Latinitatis fontes manserunt, qui antea fuerunt, sermo vivus, prtesertim Hierarchi® Romane, eiusque alumnorum; lapides, marmora, ta- bule ahenese, numismata, atque nummi Romani, in scriptiones Grsece, opera Grammatica Romanorum et Grecorum.
Unde ergo manat illa ingenti audacia in omni mundo circumlata venditataque Germanorum scien tia? Ac, tandem, quid nos docet stupenda illa Ger manorum eruditio et doctrina?
Respondemus ad primum: Accuratius examen “optimorum” codicum, philologi Germanici causantur et affectant. Ad fidem suam tuendam ac sustinendam
xiv
in omnibus suis editionibus incredibili industria ex scripserunt “variantes lectiones,” ex quibus dein ipsi selegerunt quod ratum et acceptabile sibi videba tur. At horum codicum nullus prastat alteri: nullus est Romanus, omnes sunt monastica, nullus est ma ioris fidei quam alii libri monastici et scholastici, quos iidem ipsi, philologi Germanici in nullo numero habent. Praeterea, ipsi non exscriperunt illos “opti mos codices,” sed scribendi rationem data opera per verterunt, h. e., ubi cum dogmatibus Brambach con gruebant, exscripserunt, ubi differebant, ad mentem Brambach adulteraverunt. Prsecepta Brambach sunt sicuti Aicoranus: quidquid cum iis concordat, est dogma; quidquid differt, est hsresis.
Respondemus ad alterum: Nihil est in Gramma ticis Romanis, in caeteris auctoribus, in codicibus, la pidibus, tabulis, nummis ac numismatibus erroneum, dubium, ambiguum, ignarum, nisi palpabiliter stul tum, ac puerile, quod Germani non corraserint ad subruendam traditam patrum orthographiam. Prisca superstitio thelogorum, quasi Latina lingua ex He braica derivata sit, cessit superstitioni nova;, Boppia- nae, suorumque fanaticorum, quasi Latina lingua e sanscritica originem traxerit, negando etiam manife stissimam originem Graeam, aut Semideam, quum nemo sobrius, sanus et cordatus negaverit, ipsis Grammaticis Romanis sic asserentibus ac docentibus,
plurima vocabula prresertim Gracitati AStolics debe* ri; cui nos etiam Unguam Hebraicam aliasque, adnu- merare possumus. Siquando fit — fit autem continuo — ut philologus Germanus in incitas agatur, quum eum fateri fontem sui mendacii — propter nimiam stultitiam pudet — describit ementitam orthogra phiam, hunc fere in modum: caelebs (non coe…), aut simpliciter, harena (melius quam arena) vide Brambach, Ribbeck, &c. Videamus modo quadam particularia.
Aspernantur diphthongos te atque as, easque omnino exterminare conantur, atque ae, oe scribi praecipiunt. Quid est verum? Romani, si non inde ab initio, h. e., a temporibus Belli Punici primi, certe a temporibus classicis non modo has litteras in singu lares formas redegerunt, verum etiam innumera in tegra vocabula in paucas litteras contraxerunt, quas modernis typis, nisi speciales typi delineentur atque cudantur, exprimi nequeunt. Quicunque in bibliothe cis inscriptiones Romanas aut specialibus typis, aut photographia repraesentatas propriis oculis videre cupiant, facile sese convincent.
2. Nolunt tolerare vocabula composita, uti res publica, agricultura, nihilominus, verumtamen, quandoquidem, et his similia. Atqui respublica, lon ge diversa est res a re publica; agricultura ab “agri
xvi
cultura;” nihU6minus a nihilo minus, quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur.
3. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; etenim ubi nos consonan tes duplicamus, illi simplificant; ubi nos simplici uti mur, illi duplicant, sic; nobis bacca, illis baca; nobis brachium, illis bracchium. Causa? “Optimi codices?” 4. Usque ad sasculum VHl-um litterae minuscute in orbe Romano omnino ignotae fuerunt; proinde nullus unquam Romanus vidit litteras a, b, c, d, e, &c., sed tantam maiusculas, A, B, C, D, &c., et ta men Germani initia omnium carminum cum minu sculis scribenda iubent, non suS lingua, sed Latina tantum, sic:
Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor, prava iubentium; non vultus instantis tyranni, mente quatit solida nec auster.
5. Spiritum h pnefigunt vocabulis ubi nullus eius est usus, delent, ubi esse deberet; sic, umerus, quia Grasce £|u>s; sed si nos Gr*ce citamus, illi re spuunt. At Graci etiam oivos scribunt, nos tamen vinum, et innumera alia. Vmus (melius quam hu mus)-, karena (melius quam arena.) Ecqui? Alterum est humus, ex kumido, ex humore; alterum ex areo.
aresco, ardeo. At non verum quaeritur, sed dogmata fulciantur.
6. Nomina propria, si adiectiva fiant, minusculis sunt scribenda: est praeceptum linguae Germanicae (quod Germani nomina substantiva omnia maiusculis scribunt), itaque romanum, graecum, hebraicum, per- sicum, gallicum, alexandrinum, sunt scribenda, siqui dem Latina lingua Germanica originis est, ut Func- CIUS1 Germanus quondam docuit, et plures alii. Ita etiam tituli librorum, nomina mensium, etiam tituli honorifici, secundum regulas linguae Germanicae scribendi sunt.
7. Ex licentiis poeticis dogmata creantur: quat tuor, repperi, rettuli, Iuppiter. Radicales quorundam vocabulorum aut omnino sunt breves, ut repente, aut communes per positionem, ut retro, quum poeta vocali longa eget. Fere omnes igitur poetas consonan tem insequentem duplicant ut vocales eiusmodi lon gas fiant, aut si sint longae, sed non satis manifeste, ut in quatuor, duplicando t id manifestum fit. Sic enatas sunt geminatae consonantes. At Hero Brambach satis hoc causae est ut dogmata inde concoquat, et ea vocabula omnino sic scribenda imperet.
8. Condicio, natalicia, provincia, Porcius, con
1. [oh. Nicolai Funccii Marburgensis De Origine et Pueri tia Latina Lingue, libri dua. Marburgi Cattorum 1735.
xviii
cio, anclia. Hi profecto errores Romanorum sunt, cum furore tamen a Germanis cooptati. Nescio quo pacto, aures Romanorum similitudinem quandam inter so nos ci et ti audiverunt,1 quam nos non audimus. Mar cus T. Varro in suo libello De Re Rustica adventan tem ad colloquium Marcum Fortium Catonem, tam quam peritum rei pecuaria;, praesertim suum, Por cium (ex porcus, i) appellat. Etiam sine dubitatione constat Romanos constanter provinciam scripsisse. Atqui seque certum est verbum hoc ex provenio, -ire, -ni, -tum derivari, atque consules sortibus diremisse quse ad quemque proveniret, cuius e supino deductum nomen provintite. Prorsus eodem modo conditio, ex ditio, -nis, ex dives, -itis, quasi divitio. Ita omnia alia in hoc genere, Germani antea contionem, scripse runt, postea concio factum est, asserebantque fieri ex cieo, ci6re, civi, citum. At si ita esset, inde fieret
trarium eius rei non modo ex Varrone sed etiam ex antiquioribus Iapidibus constat. KUhner allegat inscriptionem Africanam lilii aiecsli ubi tarminacfiones), et definicionee leguntur; item ex Lucania, smculi IV, ditpotieionen et ex proviatiis Gallicis nec. Vll-mi, negotiator, recordatio, oratio, Statius, depoticio; sad negat in MSSis suspitio, convitium, conditio, ditio recte seri-
•condtio: quum hoc non quadrasset, rediverunt ad contionem, quam contractam ex conventio essear bitrantur.
9. Epistula, adulescens, susum, setius. Horum ultimum proprie‘ad priorem classem pertinet, est enim archaismus contrarius priorum, h. e., ti pro ei. At Brambachiani semper contrarii esse cupiunt. Certe nullus grammaticus Germanicus est quin sciat ver bum id esse e sequor, sequior, secus, secius. Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur.. Epi stula etiam ut susum agnits veritatis impugnatio est. Nemo scit melius Germanis epistolam eiturroXip» Gra- corum esse, susum autem sursum. Fortasse in aliquo lapide ignarus faber Romanus ita sculpsit, more alio rum, uti, frustula, chartula muliercula; sed Hero Brambach ad dogma cudendum etiam hoc satis est. Adulescens quoque impugnatio agnitse veritatis est mala fide factum ab aliquo Romano ignaro, quod Brambach ingenti appetentia confestim amplexus est. Dicant tamen quidquid velint, vocabulum est ex oleo, olere, redoleo, oleum, aboleo, adoleo, adolesco, h. e., ad oleum, olentem, fragrantem iuventatis *ta- tem pervenio; aboleo, est contrarium, amitto oleum, fragrantiam, olidus, -a, -um, = fcetidus, -a, -uri,
10. Civitatium, parentium, infantium, errores saculorum, sed Germanis gratissimi. Fere innumeri interpretes vetustissimi, qui quum eleganter, “more
XX
Romano,’’ scribere affectabant, Genitivum pluralem- Tertia in -iwml finxerunt. Germani, utique, ambabus manibus errores hos apprehenderunt, atque stultissi mis argumentis ex incrementis Genitivi conantur et- iamnum suffulcire. At veritas non inde petenda est sed ex quastione, utrum ea nomina sint substantiva, an adiectiva, an participia pura. Si primum. Geniti vus erit -um.JAbl. sing. -e; si alterum, aut tertium, Abi. s. erit -i, Genitivus pl. autem -ium. Civitas est nomen subst., parens, atque infans perinde. Parens quidem participium prassentis nunquam fuit et nun quam erit, quoniam verbum est pario, cuius part- prsesentis est pariens, non parens. Contra, ivtans es se potest utrumque: si nomen, erit infante, infan- tum; si participium, -ti, -tium.
11. Cordegium, intellego, adpello, sunt delira menta heileborosorura ac lymphaticorum omnium s secutarum; non est inventio Germanica, sed sunt iis praeter morem chara. Offendimus haec in iapidibus incisa ex temporibus Romanis ut innumera absurdis sima, ita absurda, ut ne vel Germani quidem audeant ea repetere. Hi‘plerique erant analphabeti, ex audito dictabant fabris quid lapidibus inciderent, et quum ornate dicere’vellent, istiusmodi monstra dictaverunt. At Germani argumenta suppeditant, atque manife stos errores sustinere conantur, proscribentes quo propositiones quibus consonantibus suas assimi-
leat, non tamen praescribunt obficium; possent, si-
vellent.
12. Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fcedae inscitia Germanicae. Suspicantur quidem priora e Graeco «N®, phgo, generare, produ cere, educere, et de plantis et de hominibus, sed quia nesciunt progressum derivationis, quemadmodum ex v Graeco Romani a fecerint, ® abolere suamque stul titiam per e ei sufficere, quam traditam orthogra phiam praservqre maluerunt. Est verbum Latinum, quod hic exscribere nolo, ex quo fit fatu»; per •men, particulam formativam obtinetur fatumen, fatmm, fcemina, fcemur. Gnecum v Romani plerumque per u reddunt, veterrimi autem Romani u per ce reddide runt, uti Pceni, ■ punicus; pcena — punio; mania, = munio; sic enata sunt fcemina (fumina), ftemen, &c. Fceteo est ex pceteo, puteo, putidum, putresco, &C. Ccena est ex Gneco koivos, t|, 4v, cuius verbum est kolv4o, coindo, communem facio, participo, Romano sensu, communi mensa; cum aliis accumbo.
13. Octoginta, etiam est testimonium inscitis philologorum Germanicorum: En derivationem:
rpiattoirra, tri dconta, triginta TwcrapdKovra, tessardconta, quadrdginta
■mvriiitovTa, penticonta, quinqudpinto t|l|>Mvra, hexiconta, sexiginta
ipSonrjKoirra, hebdomiconta, septudginfa irySoiiKovTa, ogdo£ccmfa, oc\u&ginta
Particula formativa non est -ginta, sed •iginta, ut Greecis -Sconta, qu» integro stemmati octo adiun- gitur, fitque octodjrinia, unde, denique o in u muta tur, ut in septuaginta, fitque octuaginta. Stultitia Germanica non est audienda.
14. Satura. Nisi admodum erro, auctor huius erroris fuit Casaubonus philologus Frandcus, quem magno zelo secutus est Dacerius perinde Francus, quorum doctrinam utique omnes Germani cura furo re sectantur, ac multa de eruditione Germanica ob id iactant. Casaubonus igitur citat htec verba M. Fabii Quintiliani (X, 1): “Satyra quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius” (C. Lucilius, 170—102), qua deinde interpretatur, quasi asserat non genus modo Satyrarum, verum et iam ipsum nomen esse Romanum, ita ut non satyra,, sed satura scribendum sit. Tum ipse asseclaque per longum et latum explicant saturam esse lancem men salem fructuum, tum in Iurisprudentia legislationem variorum actuum una lege. Tum Germani irruunt verbum saturam, velut satouram efferendum iactan- do. At hsec omnia absona figmenta et fabula aniles sunt.a. M. Fab. Quintilianus non dicit verbum saty ram esse Romanum.
xxiii
6. Satyra non significat farraginem miscellaneam quarumlibet rerum, sed carmen ludicrum, iocosum, derisorium, saspe acerbum, nec raro obsccenum, ut sunt etiam Q. Horatii Flacci. Nam si esset farrago, miscella, ut sunt omnia carmina, epistol» in prosa, omnes fabulae, historia, omnia omnino scripta huma na, certissime verum esset Iuvenaiis (Sat. 1, 30) di ctum, “Difficile est satyram non scribere.”
c. Q. Horatius Flaccus ipse sic scribit (1. Sat 1, 32sa):
“ Neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque siquis scribat uti nos Sermoni propiora, putes hunc esse poetam”
ita quidem ut interpretes etiam hodie dubitent eius scripta in hoc genere satyras appellare, sed malunt, ipso se duce Sermones vocare. ^Equura itaque est seria Sermones, faceta, probrosa, iocosa, obscoena autem Satyras vocare.
d. Satyri fuerunt nauta Grseti, qui quoniam post diuturnas navigationes, iuvenes, absque societate muliebri, lascivia prope a i vesaniam concitati, quum in patriam redivissent, impetum promiscuum in ma res sque atque in fcemellas intentarunt. Prohinc ut obscceni hirci a pictoribus sculptoribusque reprssen- tabantur, denique etiam in secenam inducti sunt. Annon Flaccus ipse de ludis satyricis scribens (in Ar
xxiv
te Poetica) loco “Satyr®” continuo de ipsis homini bus Satyris tractat?
“Mox etiam agrestes Satyros nudavit… “Ita commendare dicaces Conveniet Satyros.” “ Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.”
Hsc et similia, utique, non de vivis Satyris, qui iam longe nulli erant, sed de genere scribendi, de Satyra intelligenda sunt.
e. T. Livius Patavinus (L. VII, 2) sic scribit: “qui (histriones), non sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem altemis ia- ctabant, sed impletas modis satyras descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti, peragebant. Livius (scii. Andronicus, 204 ante Ch.) post aliquos annos, qui ab satyris ausus est primus argumento fabulam serere, &c.”
Nusquam ergo quidquam in omni historia Ro mana agitur de stulto figmento et inscio “Satura” sua (qua tamen non, ut Germani vellent, Satoura esset efferenda, sed ut Germanicum satilra) reperias, nec orthographia verbi in saturam sive satiram mu tanda est, sed manebit, ut semper fuit, Satyra.
15. Lderima, Idcruma, carus, caritas, Carulus, putidissima figmenta ac depravationes arbitrari®,
sine omni auctoritate Germanorum. Veteriores Lati ni omnes, cum Ccetu Romano und partim lacrymam, partim lachrymam, vetustissimo autem more, dacry- mam scriperunt. Formatum autem verbum e Graco est, SaKpilw, lacrymo, SAupupa, id quod deflemus, illa- crymaraus. Ergo nullum esse potest dubium quin la- eryma Latine recte scribatur, nec ab eo recedendum est. — iEque impudens affectatio est carus, cantas, quas omnes Latini semper ut charus, ckaritas scripse runt, moris tamen semper fuit carum scribi ac dici si pretium significavit, charum si affectum. Notissimum verbum Graecum est x^pis, X4PlT0S, accusativus X&piv, aut X“PtTa, gratum, gratia, unde x^PH*’ -aTos, charisma, charismatos, quod gratum, gratio sum facit, hinc etiam tbxapirr-rio., eucharistia, gratus animus, gratiarum actio.
Quum Germani nobis persuadere velint sonum ck, Grsequm 8, esse, aut fuisse contra naturam Lati nae lingua;, quia Itali affectant eum efferre se non posse, dicereque scola, Cristus, scema, loco scholas, Christi, atque schematis; Franci autem, quamquam pro campo, champ, charisma, charm, quidem scribunt, sed a gutture ad dentes sonum transfeTunt, dicunt- que shamp, et sharm, id Latina quoque linguae con venire. At, num Germani arbitri sunt lingua; Latin®? Grammatici Romani prorsus aliter nos docent. Pri- scianus (Libs. I. VI, sspius) citat C. Casarum ipsum,
xxvi
hunc in modum: “Cesar in Anticatone Priore: ‘Uno enim excepto, quem aliusmodi, atque omnis, natura finxit, suos quisque habet ckaros,’” At Germani ne Casarem quidem audire volunt, quia non qurerunt veritatem, quarunt simultates, adversari volunt at que linguam Latinam corrumpere. Quid inscriptiones lapidares? Quid Grammatici? M. Fabius Quintilianus (L. 1, 5) docet aspirationes apud veteres Romanos fuisse neglectos cum consonantibus, uti Graeci, tri umpi, dein “erupit brevi tempore nimius usus, ut choronss, chenturiones, prsxhones, que adhuc in quibusdam inscriptionibus maneant.” Ad hoc facit et Catulli epigramma:
“C/iommoda dixerunt quum commoda dicere vel lent.” Ergo si appetitus Romanus avo Classico aliquo tendebat, fuit hic aspirationem versus. — Carolus autem non Germanicum verbum est, sed Romanum ckarulus, parvus charus.
16. Parochus, vexata per secula questio utrum sit irapox0?’ parochos, homo qui vehicula prebet via toribus officiose suis quique stationibus; an iraptg», parecho, prebeo. Germani hoc non quaerunt, sed agnoscunt locis Ciceronis atque Q. Horatii Flacci de eiusmodi officiali agi; sed quum ad Aug. atque Hiero nymum venitur, iam non hominem, sed locum, domum, significare, esseque confusum cum Classico vocabulo, et legi debere aiunt ixApoiros, paroicos, Romano mo
re, parcecos, quod accolam, aut etiam iter, peregri nationem significat, ac irapourfa, paroieia, (oticos, domus) locum vicinum, vel accolatum denotat; at haec prorsus gratuita, quandoquidem tam Augusti nus, quam Hieronymus notis vocabulis Romanis utuntur, nec unus nec alter fuit homo ignarus sive Latinitatis sive Grsecitatis, neque asserunt se novo vocabulo uti, lectoribus ignoto. Si error usquam est, apud Germanos mate fidei quterendus est, verbum autem manet Parochus.
17. Kalendm, Karthago, Kalumnia, Rarissime. Nisi idolum hoc Germanicum tamquam equus ligne us DanaQm etiam in sanctuarium Ecclesiae Romanas per Missale Romanum intro baiulatum esset, vix vel memorare dignatus fuissem. Origo phantasmatis isti us iam a temporibus inscriptionum vetustissimarum repetenda est, non tamen reperitur exemplum eius in Columna Rostrata C. Duilii. Inferius, de litteris actu rus, hsec iteram memorabo.
Erant igitur Romanis tres gutturales litterae C, K, Q, h. e., ce, ka, qu, omnes tres eundem sonum re ferentes, h. e., ke, ca, eu. In morem venit c ante e, i, o, y scribere, k tantum sequente o, q autem sequen te u cum altera vocali. Hinc nomina facta sunt ce (k6), ka, qu (kfi), ac nonnulli grammatici praecepe runt k scribendum, quoties a sequeretur, uti, /caput, tareo, talo, tapio, tarus, taiend®, ffarthago, sed
xxviii
nec ulla inscriptio, nec ullus auctor invenitur qui praeceptum hoc secutus esset; quin c, k, atque qu continuo miscebantur. Transcribam itaque sententias duorum Grammaticorum Romanorum hac de re.
а. Velius L ongus; “Hinc supersunt ex mutis K, et C, et Q, de quibus quaritur, an scribentibus sint necessaria. Et qui K expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus Calu mniam, Caput, Calendas; hac eadem Cato significa tur. Non magis igitur in numero litterarum esse opor tere quam illam notam qua centuria, et quam Q con versum, quo Caia significatur, quod notae genus vi demus in monumentis, quum quis libertus mulieris ostenditur. Caias enim generaliter prisci has omnes mulieres accipere voluerunt. At qui illam esse litte ram definiunt, necessariam putantes nominibus, quas cum a sonante hanc litteram inchoant. Unde etiam re ligiosi quidam epistolis subscribunt Carissime, per k et a. Quodsi adeo necessariae videntur, verendum est, ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero aut commodus scribatur.” б. Q. T erentius Scaurus: “C cognationem ha bet cum G, et ideo alii dicunt Cannacem, alii Ganna- cem, item camelum, et pamelum. X quoque Graeca littera consentit, unde quidam coronam, alii choro- nam dixerunt. C quidem supervacaneam esse litte ram iudicaverunt, quoniam vice illius fungi C satis posset; sed retenta est, ut quidam putant, quoniam notas quasdam significaret, ut Caesonem, ut Caput, et Calumniam, et Calendas. Hac tamen antiqui in con nexione syllabarum ibi tantum utebantur, ubi a lit tera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus in stantibus, quoties id verbum scribendum erat, in quo retinere hae littera nomen suum possent, singula pro syllaba scribebantur, tamquam satis eam ipso
nomine explerent, ut, puta, decimus, d per se cim decimus; item, cera: c simplex et ra; et bene, 6 et ne; ito et quoties tomus, et ka nis scribendum erat, quia singulis litteris primas syllaba notabantur; k prima ponebatur, quae suo nomine a continebat, quia si c posuissent, cemus, et cerus futurum erat, non Icamus et Icarus.”
Sed et omnes alii grammatici Romani conde mnant litteram k ut prorsus inutilem in alphabeto Romano, praeter Scaurum, qui c esse censet super vacaneum, quod k, ut apud Gracos, locum eius ex plere omnino posset. Paucissimi itaque, scriptores ea littera usi sunt, et etiam ii, in iisdem etiam paginis iam caput, iam kaput, scripserunt, nisi quum “nota” est, hoc est, “abbrevatio” K pro Kfeso, et hoc fere semper ut Caso scribitur, sic et Carthago, Cato, &c., quid ergo tanto conatu laborant Germani ut nobis persuadeant calendas, et calendarium, atque Cartha ginem cum K esse scribenda? Ecclesia Romana nun quam ita scripsit, nunc vero Hierarchia caveat, ne si bi Germani dolose os sublinant.
18. Mille, milia. Dogma sacratissimum Germa norum est mille in plurali mitia esse, cum uno l. No minare suum fontem doctrina verentur, ac de eo alte silent. En suos fontes: “ . . . dicimus enim et ‘mille homines docuit’ et ‘mille hominum magister.’ In plu rali vero declinatur ‘mitia, mitium, mitibus,’ uno i sublato.” Hac doctrina est Cledonii Senatoris Con-
stantinopolitani, sseculi Vl-ti, nec Roma;, nec tempo ribus Romanis, sed centum annis post extinctum im perium Romanum. C. Cassaris auctoritas ad scriben dum ac dicendum cAarus non valet apud Germanos, ad suffulciendum mifia, Cledonii, Constantinopolitani, sasculi Vl-ti, et solius, plurimum valet. Verum M. Terentius Varro, “Romanorum Doctissimus,” amicus M. T. Ciceronis, item Monumentum Ancyranum, ma nu ipsius Octaviani Augusti scriptum, de ea re silent, sed scribunt miWia: “quod igitur hoc mille denariQm, a quo multitudinis fit mi/iia denaria.—–Nam sic loquuntur hoc mille denarium, non hoc mille denarii( et hsec duo mifiia denariflm.” Idem docet A. Gellius, “aperteque ostendit mille et vocabulum esse, et sin gulari numero dici, eiusque plurativum esse miiiia.” At Germani adversari volunt, non verum quarere.
19. Cielum, ctelum. Quoniam Epicurasi, uti et Iudeei plures ctelos esse crediderunt, praeter M. Te rentium Varronem (Lib. IV. 3) atque Lucretium Charum, magnum Epicuri interpretem, libri theolo gici, quorum fons Vulgata est, plurali numero huius verbi genere masculino utuntur; alioquin in omni lit teratura Romana plurali caret. Fere omnes moderni grammatici, plurimique Romani, cum M. Terentio Varrone, per a e id scribunt, aut contractum in «; Ecclesia Romana semper eos secuta est, qui id ver bum Grcecum esse censuerunt. Germanis, utique, ad
versantibus. Unica auctoritas, quare per « scriben dum sit, a Varrone suppeditatur, non quidem sua auctoritate, sed AJlii Galli. Varro enim persspe ten- tat verba ex Latinitate deducere, ita patrii sermonis erat fautor ac studiosus, et infensus Grxcilali, etiam si scivit verbum quassitum Grreca; originis esse. Htcc sunt eius verba: “ Cselum dictum scribit yElius Gallus, quod est calatum, aut a contrario nomine, quod aper tam est; non male, quod posterior £!lius, multo po tius calare a calo, quam caslum a calando… Ego magis puto a ckao cavum, et hinc «elum . . At hsec merm nugse sunt pueriles, et tamen unicum ar gumentum Germanorum, quod quidem ipsi non ia- ctant. At Varro hic verbum calo, -are memorat loco celo, -are et tamen posterius intelligit, nempe occulo, abdo, quia alterum, nempe calo, -are, est sculpere, scalpere. Num Romani sui asvi ulrumque uno modo enuntiarunt, ut enuntiamus nos, et Romani a tempo ribus Imperatoris Claudii, ac, fortasse Tiberii? alio- quin quis intelligat confusionem? Ea stas existima tur unum ut ca-e-lo, alterum ut c€-lo enuntiasse; item ca-e-lum, atque co-e-lum; quinam h«ec misceri queunt? Verosimile tamen est eum suspicatum esse veram originem verbi, dicit enim ibidem de cavo, et ipse certe probe scivitillud cavum a Grscis vi koiXov appellari, sive coUon, quod est Latinum ccelum, ut per omne sevum Latinitatis a conservatoribus seri-
ptum erat, quorum rectam scribendi rationem Eccle sia prceservavit, et prsservabit, ut speramus, postha bito puerili Germanorum dogmate.
20. Cum -quum. Mirum profecto cuique cordato videri debet, quod quum inde a temporibus Classicis quodque horum duorum vocabulorum suos habuerit patronos, atque asseclas, nemo usque ad nostra tem pora originem eorundem indagavisset demonstrasset- que utrum esset rectum atque probum, utrum falsum ac spurium, quum res ipsa latrare videatur. Scripto res Scholastici eum adverbium a cum praepositione pro oculis saltem lectorum, prius a posteriori accentu gravi, ut c&m solebant distinguere, Germani etiam hoc neglexerunt, ut ipsi tanto doctiores esse videren tur. Denique tamen Germanis primis lumen illuxit, atque in doctis disputationibus suis iam nullo cum utuntur, esset enim tam doctis viris indignum, eius loco iam quom viget, in parenthesi autem (quum), ut mox videbimus.
Grammatici Romani causas non qusesiverunt, sed praecepta tantum statuerunt; tamen ex monitis, ac notis, praesertim Quintiliani, tota ipsa res in apri cum prodit.
Quid ergo Grammatici?
M. Fab. Quintilianus: “Illa quoque servata est a multis differentia——u t ——- cum, si tem pus significaret, per q, si comitem c, si vero causam,
xxxiii
per q ac duas sequentes n u scriberent. Et quotidie non cotidie, ut sit quot diebus.” L. Cicinus Vindex (ex Cassiodoro): “Cum propositio per c scribenda est; quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est distinctionis causa, ut apud Ennium, ‘Ciim legio nibus quum proficiscitur induperator.’ ” Curtius Valerianus : “Cum quando propositio erit, per c scribi debet, ut est illud, ‘Divisum imperium cum Iove Cesar habet.’ Quum autem adverbium est, et per q scribendum. Veteres enim quando ‘quum’ dixerunt, ut est: ‘Quum navis ex Asia venerit?’ ’’ Flavius Caper: “Si propositio erit, cum per c scribendum; vel adverbium temporis, aut causale, per q.Veuus LONGUS: “Q — ab antiquis maxime ob servata quoties pro adverbio temporis scribebant q littera utebantur; pro propositione c ponebant; aliud enim est ‘Quum subito assurgens,’ aliud ‘cum fluctu.” ’
Verum hsc praecipiunt tantum, explicant nihil. At in M. Fab. Quintiliano duas offendimus sententias ex quibus clara fiunt omnia.
a. Lib. I., Cap. VII: “Illud nunc melius, quod cui, tribus quas proposui litteris enotamus; in quo, pueris nobis, ad pinguem sane sonum qu et oi ute batur, tantum ut ab illo ‘qui’ distingueretur.” Hinc manifestum fit declinationem qui, qiix, quod eam, quam in epitaphio L. Cornelii Scipionis Barbati (298), ubi quoius legitur, et in decreto Consulum con tra Bacchanalia (186), ubi quom, non tamen aliosen-
su quam nostrum quum, legitur, inde autem per Livium Andronicum, Cn- Nsevium, Q Ennium, Mar cum Attium Plautum, P. Terentium Afrum, M. Pacuvium, L. Attium, omnesque alios auctores, inte gram, reperimus, praeter accusativum generis mascu lini. Verumtamen et ego, et Germani, consentimus accusativum praesentem, quem, ex Tertia accersitum peregrinum esse, siquidem eum, ipsum, illum vide mus in reliquis, necesse est itaque accusativum pri maevum atque originarium quem fuisse.1 Quod o loco u scriebebant magistri sub Tiberio, Caligula et Clau dio Imperatoribus, ille ipse Fabius, eodem loco, con firmat; “Nostri pneceptores,” inquit ceruom seruom- que, it et o litteris scripserunt—– nunc (sub Vespa siano) «gemina scribuntur.” Fuit itaque declinatio eorum hunc in modum:
Nom. qui, qus, quod, Gen. quoius Dat. quoi Acc. qUorn, quam, quod, Abi. quo, qua, quo.
1. Corjsen Kritiscbe Beitraege, p. 292, und BUcheler, Deci, p. 26 nehmen es fUr Endung des Accusati» io Masculinum, &c„ Die Sytitax von Quom und die Entwickelung der relatlven Tem pora, Edward LQbbert, Breslau, 1870.
Unde ergo factum est ut quum confunderetur *cum prepositione cum?
b. Sequens Fabii sententia (Lib. I., Cap. IV.): “ Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est vide re, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia JAM sicut tam scribunt, et qvos ut cos,” explicat.
Hinc manifestum est plebem, rusticos, scribendi ignaros, et ex audito loquentes, declinationem sibi .tinxisse ex superiori in hunc modum:
Nom. i:i, ce, cod, Gen. cuius Dat. cui Acc. c■um, cam, cod AbL co, ca, co,
-et sic factura esse in Acc. Pl. cos, pro quos, atque ex quum factum esse cum. Fuit itaque, estque modo, quUm Latinitatis litterarie, cum autem rustice.
Quid nunc de cum est dicendum? Curtius’ notis simus grammaticus Germanorum Grecus, fatetur, -quod utique omnes saltem suspicati sunt periti, id nihil aliud esse quam Grecum ovv, per §vv, anti quiorem formam, sed significat idem, nempe cum, Una, conflatum cum xoivfi, coirU, communiter, in
t. Die Syntax ron Quom, Edueid LBbbert. Biesleu. 1870, p. 41.
communi, quod vetusta Latinitate (02 = u) utique esset cune, denique eunti, ut in vetustissimis carmi nibus Saliorum, sacerdotum Martis, a Numa Pompi lio conditis, est cumt. Corsen autem atque Bucheler quum ita interpretantur ut ego.
21. Accerso — arcesso. Hsec duo verba iam Ro manis snigmata erant, perinde atque cunctis gram maticis ad nostra tempora. Dr. Raphae) Ktihner2 ar bitratur unum ex altero per transpositionem progna tum esse; plerique tamen Prateritum atque Supinum transversum collocant, sic: arcesso, accersitum; ac cerso, arcessivi, arcessitum.
Nihil horum valet. Accerso, -ere, -cersivi, situm nihil aliud est, quam frequentativum ex verbo qiuero, qusesivi, quserito, quterso, ad + quserso, acquiro, qu*ro, advoco. Alterum est frequentativum verbi arceo, arcessivi, -situm, ut facesso, lacesso, &c., si gnificat autem veto,
2.
xxxvii
22. Vergilius — Virgiliua. Dolia atramenti per vicena ista sscula in dissidiis ac disceptationibus ef fusa et dispersa sunt, tamen effectum est nihil. Im peritissimus quisque clamitat iam nullum esse posse dubium, quoniam Germani quaestionem iamdudum diremerunt, atque siquis doctus videri cupiat, neces sarium esse actoritatem Germanorum agnoscere se que ei accommodare.
L. Licinius Calvus magni nominis poeta eorum temporum de notissima fabula de virga laurea, quam memorare nolo, sic scripsit:
“Et vates cui virga dedit memorabile nomen Laurea.”
Utique, si de verbo virgilius quaeratur, nihil aliud quam virgam attinebit memorare. At nemo sanus de nomine poetas disputabit, quandoquidem constat eum ita appellatum esse, quia et pater eius P. Virgi lius Maro, forte et avus, et maiores ita appellabatur. Proinde de verbis virga, virgo, vir, ver, vergo ser mo seri potest. Unum etiam minus docto constabit, aut certe constare potest, si indaget, nullum ex iis
cunctor, aliquem quaestionibus demoror, detineo; alterum ex per et cantor quod est ex contus, -i, b. e., longa pertica, longurius quo lintrem n&vjgator emovet, aut quo profunditatem equte scru-
xxxviii
verbis in ulla eius flexione, prseter virgam litteram l’ n suas particulas formativas admittere. Hoc probato, nullae vergilix stellae dantur. Esse possent vergentes, verme, sed nec vergilix, vergulix, vergalse, nec quid quam. Sola virga virgulam, virgultum admittit. Di sputatio igitur est de lana caprina, sive nulla. Iamhic igitur possemus disquisitioni finem facere.
Verumtamen Fabius noster atque M. Terentius Varro omne dubium dissolvunt. M. enim Terentius Varro sic fatur: “ …rustici etiam nunc quoque viam veham appellant et vellam, non villam.” M. Fabius autem Quintilianus sic scribit: “Quid? non E quoque 1 loco fuit? ut Menerva, leber, et magester?” Tum “sibei,” “quase.” In Columna Rostrata, cepet, pugna- vet, deinde: dedet tempestatebus, aide mereto; cuius rei exempla sunt innumera. Horum contraria, com- mircium, Mircurius, mtus, Ardiatina, Ariola, cavias, cintrarium, exiat, filicula, oblaquiatio, Pontifix, sicet,. quod nunc etiam Germani imitantur, calcium pro calceo scribentes, velut argumentum doctx Latinita tis, quum sit rusticitas, ut Varro nos docet.
Quid ergo attinet disputare, utrum Virgilius an Vergilius scribendum sit? Nam et vir, virgo, virga, virginea, etiam sunt ver, vergo, verga, verginea — saltem rusticis.
Utique prseter hasc plurima alia sunt “eruditio nis” Germanicas specimina, veluti quotiens, coniunx,,
conicio, di, eis (pro iis) deverto, deminuo, pro diver to, diminuo, &c., sed omnia et singula persequi super vacaneum duco, nec ad id spatium suppetit. Csete- rum (Germanis ceterum, revera KaltT«pa,et reliqua), ex prolatis satis quisque Latinitatis cultor sibi colli get. quo loco eruditio Germanica stet, et ab eo sibi deinceps cavebit.
III. A dulteratio N ominum atque T extuum.
Siquid est, cui Philologia Germanica Classica comparari possit, locustse sunt in pratis et segetibus, atque Phylloxera Vastatrix in vineis. Nihil est quod sacrum et inviolabile vereatur.
Ubicunque duas sententia reperiantur, Germani partes minus probabiles tuentur. Ipsi fere nihil cre ant, aut inveniunt, sed ex erroribus fabrorum inscri ptiones lapidarios incidentium, aut scribarum, codices transcribentium, dogmata fabricantur, quas deinde ignaris ut triumphum eruditionis Germanicae diven di tant.Quoniam hic de omni Litteratura Romana agitur opus devastationis, interpolationis et adulterationis persequi nequeo, sed per summa capita tantum per tractare.
Maxime et crudelissime peccarunt Germani con tra Plautum. Per bina millia annorum Respublica lit-
xxxx
teraria Latina Marcum Attium P lautum eum appel lavit et venerata est. Mundus exspectare debebat do nec Herus Professor Friedrich Ritscul nasceretur, qui eum magia suae eruditionis ab errore liberaret. Ille denique patefecit veritatem, dedaravitque nomen eius T. Maecium Plautum fuisse. Unde, obsecro, ipse revelationem accepit? Ex Ambrosiano, in finibus Ca sinae, Menaechmorum, Epidici, Mere. 1,1,10 et ex A. Gellio (3, 3, 9) ut W. S. T euffel, ciusque operis pro secutores in nova editione1 fatentur. Circuitus ratio cinandi hic fuit: Circa finem Prologi ad Asinariam Ritschl reperit “Demophilus scripsit, Marcus vortit barbare.” Ita Lambinus, ita Bdchner, omnes veteres, Nomen Marcus in aliquo codice manu scripto fortas se non satis clare scriptum, poterat torqueri in Mae cium, maccus, -a, -um, nempe adeo obscuram et ra rum verbum est, ut nec ego unquam in vita mea aut viderim, aut audiverim, uti nec Ritschl. Exquisivit ergo in magnis lexids Fabri, Ernesti, Scapulae, et reperit id significare morum, morionem, dementem, bardum, baronem, scurram, Plautus autem Oscice Plotus planipedem, Plautum fuisse actorem, tum ver- satorem molae; quid multa? Attius utique est aecius,
UNSUPPORTED: UnsupportedElement
Frtni 1916,1., Skutscb, 168.
2 Baende, Verlag B. G. Teubner, Leipzlg, tierlin,
UNSUPPORTED: UnsupportedElement
appende huic M {Marcum, ut Asinaria habet;, ei en, habes rem claram. Sic natum est nomen “Maecius,” cui appendi poterat TCitus) aut C(aius), debebat enim tria habere nomina, quia ut Ritschl deinde demonstra vit suis asseclis, Maecium, fuisse nomen Gentis Ro mana, in quam Plautus se censeri curavit, ut erat planipes et stultus, tamen vir egregius. Secundum mentem enim Germanorum nomen familia;, aut gen tis, est nihil plus quam appellativum. At ista sunt turpia figmenta et stultitia. Aulus Gellius loco citato, de nomine Plauti nihil habet, sed memorat quemdam obscurum poetam Plautium. Quum vero de his rebus nec Gellius, nec Macrobius, nec Varro, negue Gram matici quidquam memorant, Germanorum stulta men dacia deridenda sunt.
Ut cuique lectori satis constare arbitror comadia Plauti et P. Terentii Afri, cuncta tragadia, Fabula que Phsedri e trimetris iambicis constant, sive hexa metris iambicis. Erasmus Rotterodamus, Scaligsr Pater, atque Cardinalis Petrus Bembus, famosus ille Ciceronianus, dissertationes reliquerunt de scansione metrorum Terentii, qua non differunt a cateris. Priores duo tractatus sunt miri, prasertim quum iam M. Tullius Cicero monuerit hoc genus metrorum esse ferme prosam; ac profecto raro reperias versus in iis qui iambici sint, nisi pedes ultimos. Priores igitur duo scriptores reperiunt iu illis versibus pedes Creticos,
xxxxii
Bacchicos, anapestos, tribrachycos, choriambicos, uno verbo omnis generis, et hinc inter se opprobria iactant. A t Germani, sua consueta eruditione, et illinc dogma ta colligunt. Unam rem isthic Germani nesciunt, quod nec Erasmus, neque Scaliger sciverunt, versus has esse iambicos, et scandi debere ut iambicos, cum multis elisionibus.
Quidnam volunt igitur Germani demonstrare? Quidnam nos docere volunt? Novum dogma est: Tempus Praeteritum Perfectum Coniunctivi in -erim,
■eris, -erit, forma idem esse atque Tempus Futurum Exactum Indicativi, prseter personam primam; ergo: -eris, -erit. At in Plurali, Persona prima; et secunda; Futuri Exacti habent i breve, Praeteritum autem lon gum; sic:
Futurum exactum, amaverimus, amaveritis; Prst. Perf. Coni, amaverimus, amaveritis
Ad dogma hoc suffulciendum Klihner allegat memi nerimus (Cist. 1,1, 12), ne dixeritis (Miles, 3, 2,48) dederitis (ex Ennio), etiam Pers. 3. Sing. Mere., ad duxerit; ex Virgilio, JEa. 6, 514, egerimus, cum i brevi, ubi Servius dicitur animadvertere “ri metri causa corripuit.” Itaque in America iam grammaticae aliquot novs prodiverunt cum ista doctrina.
Exscribam igitur priores illos duos versicuios, quum sit unus contrarius alteri, et ideo fini eo magis
xxxxiii
respondent, ostendentque Germanos nescire senarios scandere, ut Erasmus nescivit et Scaiiger nescivit:
Cistell. 1,1,12: Accepisti apud te, ut semper
meminerimus scanditur autem: ficcSp | ‘st apud | t’ut s£m |
per m€ I mine | rimus — i non est longum. Miles, 3, 2, 48 Ne dixteritis huic obsecro
vostram fidem scanditur vero: nedi I xeri(ts) hujc 6b | secrd I vdstram i fiddm — i est longum positione.
Verbum ipsum dixeritis est Paeon Primus, i. e., IS-la-la-la, atque i panultimum non est longum, sed fit positione, quia omnes alii pedes obteruntur, ac finis tantum prodire debet iambus. Ex his, nisi Ger mani derideri velint, frustra scribillabant Conjugatio nes novas, Icsuita enim Emmanuel Alvarus ante plura saecula eruit regulam:
“ •n Coniunctivum possunt variare poeta” ut Ovidius: “ Accepisse simul vitam dederitis in unda”
at hac licentia poetica est, non nova grammatica.3
2. Prisciauu* Cmsamnsis, Grammaticus Romanus V-ti saeculi tractat etiam rem libello speciali. De Venibus Comicis. Pulchre iu eo ostendit Plautum iu prologia trimetris probis uti, r, c. Truculenta*.
xxxxiv
Quantae qualesque controversiae inter grammati cos Germanicos enata sint de lana caprina, fere ex cedit fidem. Est autem quaestio de syncopatis formis faxim, ausim, amassit, levassit re notissima cunctis, praeter doctores Germanicos.3
I. Nic. Madvig, qui Latine scripsit, solus contra omnes sustinebat faxo atque faxim nunquam adhi beri sensu praeterito. Siquidem Tempus Praet. Perf. Coniunctivi exit in -rim, aut -sim, faxim, signi ficare Jecerim, ergo T. Praeteritum Perfectum Con iunctivi id esse. Itaque nemo ex iis omnibus co gnovit formas “Id ego non dixerim,” “cave id fece ris, aut faxis,” quae etiam Futura sunt Coniunctivi, ut est etiam fecero, faxo, tametsi eadem forma etiam Futurum II. Indicativi est, quod et Futurum Exactum appellatur. Postea etiam C. G. Zumpt se ei adiunxit, et hi duo sustinebant luctam, quamvis ne hi qui dem ausi sint eas formais Futurum Simplex et
Perparvam partem postulat Plautus loci De vestris magnis, atque amtenis manibus Athenas quo sme architectis conferat. Certe hi versiculi accuratissimi sunt, sine omni mendo. Sed statim atque actum incipit, in plerisque locis, in octonarios erumpit pedes, aut senarios prose similes. Ceterum et Priscianus pedes taotum numerat, non scandit, et invehitur in sciulos sue etatis verbis, que Scaliger adhibuit contra Erasmum, quin fon- 3. Vide Der Coniunctiv Perfecti und das Futurum exactura im aelteren Latein, Edusrd LQbbert, Breslau, 1S67. Velariores Grammatici Cermani solebant Preteritum Per fectum Coniunctivi dicere, non Conjunctivum Preteriti, quoniam Tempora sunt in Modis, non Modi in Temporibus.
xxxxv
Futurum Exactum Coniunctivi appellare, uti debe bant.His itaque verborum formis conferciebant Plau tum. Fleckeisen, atque Ritschl propria auctoritate, perinde atque omnibus obsoletis archaicis formis sibi notis, et fictis imitamentis, sspissime omittendo est, aut syncopatum iungentes praecedenti verbo, ut “dictumst,” ita ut Plautus ipse suum opus non agno sceret.Altera particula farctoria erat quom, srepissime ad arbitrium intrusum loco aliorum verborum, etiam ubi nullus eius usus fuerit; ita enim, ut ipsi existimabant, decebat Plautum scribere.1
In summa, ut ad finem properem, omnes aucto res infecerunt sua stulta et ignara archaismi affecta tione, etiam Ciceronem, summum novatorem linguas Latine, quin et Plinios perinde ac postremos evi se- quioris scriptores auctoritate “codicum,” revera ta men figmentis W. Brambach.
Preterea innumeras sententias ex margine sum ptis ac reiectis verbis in textum repositis, adultera runt. Innumeras sententias aut non intellexerunt, proinde veteres errores reliquerunt, aut ipsi data opera perverterunt. V. c., ut in Livio, statim post
1. Vide totum opui Di* Syntax eon Quom Eduvd LOb- bert, Brcsltu, 1870.
xxxxvi
mortem Romuli auctor animadvertit, patres quidem omnes regem habere voluerunt,” ipsi ediderunt: “Pa tres quidem omnes regere voluerunt.” Est etiam me morabilis locus P. Ovidii Nasonis (1. Met. 135)
Communemque prius, ceu lumina solis et aurae, Cautus humum longo signavit limite mensor,
fortasse ex vitio prioris alicuius editionis Merkel sic edidit: “ceu lumina solis et auras,” h. e., agrimensor divisit loDga catena etiam lumen solis et etiam aerem.”
Atque huius inscitiae ignominiosae nullus est finis, et omnes scholae totius mundi tales ac tantas stulti tias Germanicas tradunt! IV.
IV. De Sonis L itterarum.
Si Latina lingua meretur praeservari; si in usum communem gentium cultarum inter se sive presenti sermone, sive scripto conversandum et ad commer cium litterarium, ad congressus gentium sive politi cos, sive eruditos ac litterarios, sive vero negotiorum: necesse erit uniformem adoptare enuntiationem, par- tictulares autem gentium, ut puta Italicam, Frend eam atque Germanicam et quse gentes eos sequuntur, ut omnes Slavi et Hungari, ventis dare, et omnino abolere. Sunt enim ete perversiones saculo VII° a
xxxxvii
barbaris orta, praesertim in imperio Constantinopoli- tano, ac prorsus nihil habent cum Romanis commune, quinque sonos intelligo, qui Romanis litteris c, g, t attribuuntur. Sunt scilicet hi soni — ut Anglica tran scriptione utar — ih, teh, tz, nsh, d$k, quasi c, g et t hos assequantur sonos, quoties vocales e, i, et y sub sequuntur.
Silentium Grammaticorum Romanorum atque Grscorum de ea re ipsum est refutatio.
Contrarium constat. Romani Grecum k ante e, i, y per c transcripserunt;
cecrops, cerasus, Cilix, Cimon, cithara. Cybele.
Graci suo k transcripserunt vocabula Romana cum c ante «, q, i, v :
Ktvrvpfa, Iliiccirres, Kqwos, $qKir, Ktmpwv
Germani ipsi ita audiverunt atque prseservarunt verba Romana in sua lingua:
Kerker, Kirche, Kaiser, Keller, Kirsche, &c. Si ulla nomina barbara gentium, terrarum, flu viorum, urbium, hominum in toto terrarum orbe so nos sh, tch, tz, dsh complexa fuissent, quod ita fuisse de plurimis sine dubitatione constat, uti de Iudeis, Carthaginiensibus (vide modo Pcenulum Plauti), Mauritanis ac Numidis Arabibus — nullus auctor Ro manus Latine eiusmodi sonos Latine expressit. C.
xxxxviii
Casar scripsit de Celtis et Germanis; ita Com. Taci tus, T. Livius Patavinus de omnibus; Iustinus de omnibus; C. Sallustius Crispus de Africanis, Arabi bus; Q. Curtius Rufus de Asiaticis; ^Elius Spartia nus, Iulius Capitolinus, ASltus Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, de omnibus barbaris; Ammianus Marcellinus de omni bus Gothis, Alanis, Herulis, Vandalis, Hunnis, Sauro- matis, Scythis, &c., qua cognovit, retulit: sed nus quam sive in his, sive cateris, vel attentatum un quam est, eos sonos Latine reddere, quia alphabetum Romanum id non sivit.
Nihil ergo superest, nisi ut ad Biblia recurramus, qua Heronymus non Roma, sed in ipsa Iudsea, lin guae Hebraica studiosus et gnarus, Latine expressit. Profecto Hebraica lingua superfluit sonis sibilis, saltem unius generis, $h et tz, at ipse ne hos quidem sonos poterat Latine reddere. Si sonus sk, quem Itali per ac, addito i, vel e reddunt, illi Latine ullo modo notus fuisset, aut Germanicum tz, facillimum ei fuis set nomine Hebraica ita transcribere. Sed non fecit, quod hi soni Romanis ne saculo quidem V® noti fu erunt, quum imperium Romanum 473° ad finem per-
Ecce nomina Hebraica: ,j1TX ,^’X ,nC-C Soni proprii: Tsidon, Tzijjon, Moshe, Mshua verbis Romanis reddita: Sidon, Sion. Moyses, Ihesus, Iesus
Manifestum ex hia exemplis est Latinos nec ss> culo Hieronymi sibilos sonos IudaicossA atque tz red dere potuisse, sed per * unico sibilo Romano trans- scripsisse, nec sseculis quatuor ante, quod et P. Vir gilius Maro Didonem Sidoniam appellat. Proinde qui cunque alios sonos sibilos in sermonem Latinum im miscent, prster s et z, peccant contra linguam Lati nam et historicam fidem.
His prxmissis licebit modo de sonis litterarum Latinarum in specie disputare.
Littera A. — Quoniam Franci, et eos secuti An- gli, litteram A in sonum depresserunt qui E est pro pior, necessarium duxi etiam eam litteram memora re; csterte gentes eam recte efferunt. Franci enim parent, Paris, veluti perati, et Peri efferunt, a qui bus Angli non multum differunt. Doctrina T eren tiani Mauri est: Os ad summum aperiendum est, sive, ad totum rictum. Lingua suspensa manet ita ut ad neutram partem deflectat, nec dentes pertingat. Sonus quem sic efferes, erit A purum. Sed si os vel paucillum premas, sonus in E mutabitur. En suos versus de ea re Sotadicos:
A prima locum littera sic ab ore sumit; Immunia rictu patulo tenere labra. Linguamque necesse est ita pendulam reduci. Ut nisus in illam valeat subire vocis,
Nec partibus ullis aliquos ferire dentes. Littera E.
E quas sequitur vocula, dissona est priori, Quia deprimit alium modico tenore rictum Et lingua remotos premit hinc et hinc, molares,
Littera C.
C pressius urget, sed et hinc hincque remittit; Quo vocis adhserens sonus explicetur ore;
i. e., sonus oritur in gutture, unde prorsum volvitur per totum os, usque ad labia.
Littera G.
G porro retrorsum coit, et sonum prioris Obtusius ipsi prope sufficit palato;
hoc est, oritur in gutture, ubi c, at non volvitur pror sum, sed sursum flectitur, atque sonum c radice lin- gus opprimit palato. — Unde satis clarum erit neu trum sonum unquam formari in dentibus uti tsk, dsk.
Littera K, Q.
K perspicuum est littera quod vacare possit; Et Q similis, namque eadem vis in utraque est Quia qui locus est primitus unde exoritur c.
Refert nihil k prior, an q sit,
Ii
Marius Vjctorinus, repetit doctrinam Teren tiani Mauri: “C etiam et G — sono proxims, oris molimine nisuque dissentiunt: nam c reducta in trorsum lingua, hinc atque hinc, inter molares sur- gens, haerentem intra os sonum vocis excludit; g vim prioris, pari linguae lapsu, palato suggerens, lenius reddit.”
Id est, sonus utriusque oritur in gutture, refle ctitur ad palatum, nunquam defertur at linguam; nunquam fit sibilus.
Maximus Victorinus idem demonstrat, et ex emplis illustrat: “Dus ex his supervacuae videntur K et Q, quia C littera eorum locum possit explere — — quoties relique vocales (e, i, o) sequuntur per c
•scribitur (non per k et q), ut certus, commodus, cinis.” M. Fab. Quintilianus: “ Nam K quidem in nul lis verbis utendum puto, nisi que significat ut etiam rsola ponatur. Hoc eo non omisi, quod quidam eam .quoties a aequatur necessarium credunt, quum sit C .littera que ad omnes vocales vim suam perferat.”
Clbdonius: “K apud veteres ha*c erat ortho graphia, ut quoties a sequeretur, fe esset pneposita, ut iaput, ialende; quoties w, g, sed usus noster mu tavit prxceptum, et earum vicem c littera implet.”
Puscianus: “K enim et Q, quamvis figura et nomine videantur habere aliquam differentiam, cum C tamen eandem tam in sono vocum, quam in metro
lii
continent potestatem. Et K quidem penitus super vacua est: nulla enim ratio videtur cur a sequente k- scribi debeat. Carthago, enim et caput, sive per c, sive per k scribantur, nullam faciunt, nec in sono, nec in potestate, eiusdem consonantis differentiam. Q ve ro propter nihil aliud scribenda videtur esse, nisi ut ostendat sequens u ante alteram vocalem in eadem syllaba positum, perdere vim littera in metro.—— Auctoritas quoque tam Varronis, quam Macri, teste Censorino, nec k, nec q, neque h in numero adhibe tur litterarum.” Q. T er. Scaurus: ”Ego autem contenderim magis supervacuam es se c, quam k, quoniam k, ut apud Gracos, satis vim etiam c litterae exprimat; sed quosdam, figura dece ptos, qua non solum apud nos, verum etiam apud antiquos Gracorum, hac littera notabatur ut testa tur Foedus Gratia camelo areo in hortis Casaris adi Fortis Fortuna incisum, ubi pro porla hac forma posita sit. Item XII Tabula, ubi est ni pacvnt, per hanc formam, quod male quidam per c enuntiant, est enim prapositum eius pepigi et pango, ut tango, tetigi, non paxi, ut a dico, dixi.”
At sufficiant hac e Grammaticis allegasse ad ostendendum sonos litterarum c, k atque q omnino eundem esse quaecunque demum vocalis eas sequatur. Contra veritatem et inscienter agunt et illi qui sonos sibilos in sermonem Latinum invehunt, et Germani, suique assecla, qui Carthaginem et calendas per k scribendum putent, ut mihi etiam iam in Missali Ro mano exhibitum est.
Littera G. — In primavo alphabeto Romano, quod a Gracis acceptum erat, locum gamma, littera
liii
tertia, e tenebat, nec g, nec k, neque g notse erant, ita ut legiones, POCNARONT, pro legiones, pugnarunt, scriberent. Hinc etiam nunc vicesimum, et tricesi mum dicimus et scribimas, vel vigesimum et trigesi mum. Ideo etiam nomina Gaius et Gnaeus, etiamnum per C et Cn. significamus. Sp. Carvilius libertus Spurii Carvilii bis Consulis (234, 228 A. Ch.), qui magna clarebat doctrina, quique primus Roma scholam pu blicam sustinebat, lineola extremis C adiecta, eius spe ciem mutavit, vocantque novam litteram G, ge. C ce terum, ut iam supra ostenderamus, sonus eius seque batur principia c, k, atque g nec ullo modo erat sibi lus, sed gutturalis.
Littera H. — Romanis nec consonans erat, nec vocalis, sed spiritus, scepe appositus etiam ubi non debebat, uti holus, haveo, pro olus, aveo chenturio- nem, pachem, pro centurionem pacem, aut omissus est ubi poni debebat, ut crus, umerus, pro herus, hu merus.
Littera I. — Sono videbatur aliquanto obscurior quam nostrum. Aut vero, quod etiam rectius esse vi-
•detur, ut et M. Fabius suspicatur, erat Romanis qui dam sonus medius, qui nec c, nec i dici possit, unde infinita confusio scriptorum scaturiebat, quod aliqui scriberent Diana, Minerva, liber, magister, vir, virgo, Virgilius, Mauritania, amicus, alii autem Dcana Me- nerva, Uber, magester, ver, vergo, Vergilius, Maure-
liv
tania, amecus, quibus Germani adiiciunt genetivum. Hac, ut iara e Varrone ostendimus, rusticitas est, nec audienda.
Alterum stultum ac mendacissimum dogma sta tuerunt Germani, quasi i nunquam duplicaretur, ita ut Genitivi Secunda atque Nominativi, perinde at que in pronomine idem, i nunquam geminentur, proinde Corneli, Livi, Horati, isdem, et alia similia esse scribenda, non autem Cornelii, Livii, Horatii, iisdem (ei pro ii), deis, aut dis, nunquam Dii, Diis, et alia idgcnus, qua nullo fundamento nituntur.
Ut iam dictum supra est, Romani, propter angu stias tabellarum, marmorum ac nummorum, vocabu la solebant coarctare ac breviare, ita ut nostris typis,, nisi ad id delineentur et excudantur, repnesentari non possent. Eiusdem parsimonia causa litteram i, ubi aut syllaba longa erat, aut geminari debebat, dupli’ carunt longitudine, aut, et hoc diu, per ei scripserunt ut capteivei, puerei. Caterum non modo duplicarunt i per longitudinem, sed etiam nuraerice duplicarunt et etiam triplicarunt. En, sunto exempla:
lIbiro . patri. Est inscriptio Roma: portiI LVCILUl . VITRASl . PRAETESTATI. — Alia: CVRATOR ALVEI . ET . RlPARVM . TIBERIS . ET . CLOACARYM VRBIS . TERMINAVIT RlPAM.
Subinde etiam pro E geminatur I, ut: annaiia AVRELIA1I . GALLAU . CARCH1IDON . CU1MIINTI . COC-
lv
cilivs. DlliBvs, etiam UT, pro et . fiicit . fiilix . hiidistvs . MUSIBVS (pro mensibus) siiviri . viifvs (pro verus), biinii (bene), sed hac hactenus.
Ca.teroquin quantitas et accentus per apices in dicabantur, ut Terentianus Scaurus atque M. Fab. Quintilianus praecipiunt, nempe per apicem acutum, f , per gravem, v, atque per circumflexum, A, qui et iam nostris temporibus adhibentur praeter Germanos. Item signa brevitatis atque longitudinis u — com mendatur supra capita vocalium, uti
DOCEMUR, AUDIMUS, TOTIES, &e.
Littera J, ad alphabetum Romanum non perti net, inventa enim est initio saeculi XVII-mi, h. e., circa 1601-um — 1603ium; in nulla scriptura Ro mana potest adhiberi.
Littera V et vocalis, et consonans, et etiam re spondebat Graecas litterae v. Eodem tempore quo j, inventae et adaptat® sunt formas V et u. Neutra est Romana, nec in documentis ac monumentis lapideis adhibenta est. In scriptura ordinaria consuetudo utramque in textum scriptum et impressum iam in gessit, tamen, quoad eius fieri possit, U inter maiu- sculas ingeri non debet.
Quum duplicatio V saspe inamcenum esset, ut in szevvs, wa, serirvs, Imperatori Claudio placuit ab idJtoliis digammon J adoptare, cuius multa sunt ve-
Ivi
stigia ex iis temporibus; uti: Jvlgvs, jalae, Jixit, ubi consonantis V vice fungeretur, ut servus, vul gus, vale, vixit, ex qua causa Germani hodiedum V (vau = fau) usque ita proferunt.
Apud nos in scholis V usque vocalem esse vo lunt, et ita enuntiant, velut; amatti uia, uita, caue. Hoc inde fit, quod delecti ad hoc investigandum mis si, decepti transcriptione Gr»corum, qui Valerium, Virgiiium, aliaque eiusmodi aliquando (non semper) sic reddiderunt: Oualerios, Ouirgiliot, sed etiam Balerium et Bergittium. At veritas longe aliter se habet. Etenim B et V apud Romanos frequentissime confunduntur, cuius rei sunto sequentia exempla: Favia lex; Faviana, viduum (biduum), imveciilitas, vaiolat (baiulat); coivgi ■ dignissimae . ET . INCOM- PARAVILI. Vicissira, B pro V: albeolus, cabea; BIX annis xx; bobis (vobis), iubantur (iuvantur), ubas duracinas (uvas), vibebat (vivebat); iubentio, Miner- ba, Olibeto; Flabialis, inbicto, iubentutis, lebo, Octa- bius, se bibus, se vibos, Sebera, Seberus, serbus, sibe (sive), et sic porro. Ergo V non ad vocalem it, sed ad consonum b inclinat.
M. noster Fabius (Lib. I., cap. IV.) et hoc anim advertit : “Et medius est quidam V et I littene sonus Non enim sic optumum dicimus quam optimum.” Sensus quaestionis est, utrum non littera quasdam de sit hic, quum littene sint duse, soni autem tres. Esse
Ivii
itaque debere litteram tertiam, quae nec i esset, nec u, sed aliquid inter utramque. Sonus hic sine dubita* tine est is, quem Graeci per v, Franci per u, Germani autem per ii reddunt. — Nequissimum itaque atque stultissimum est, quum Germani hunc locum sic cor rumpunt: “non enim sic optimum dicimus ut opi mum.” quasi de quantitate littere i hic agatur! Post quam ita corruperunt locum auctoris, audacter sta tuunt dogma mendacissimum, did ac scribi debere optuvium, maxumum, plurumum, pontvfex, camu- /ex, et sic deinceps. Grammaticus Romanus dein sub- iiungit C. Casarem i favisse, et hinc i in similibus locis eius auctoritate niti.
Sonus u in variis inscriptionibus per ou expres sus legitur, more Gracorura. Sic in decreto L. Aimilii Paulli (189 A. Ch.) possidere habereqve iovsit- In decreto autem consulum contra Bacchanalia <186 A. Ch.). sic habent: marcvs l. f. s. cos . senatvm CONSOLVERVNT IV OCTOB . APVD AEDEM DVELONAI… DE BACANALIBVS QVB . FOIDERATEI ESENT. ITA EXDE- CENDVM CENSVERE—— HOMINES PLOVS . V . OINI- VORSEI . VIRBI ATQVE MVLIEEUBVS SACRA NEQVIS- QVAM . FECISB VELET. NEVE INTER . IBEI V1REI PLOVS DVOBVS. VTEI SVPRAD SCRIPTVM EST. HAICE VTEI . IN . CONVENTIONID . EXDEICATIS NE MINVS TRINVM NOVNDINVM, &C.
Litterae X, Y, Z. H® tres littera circa tempora
M. T. Ciceronis (circiter 60 annis ante Christum a Romanis cooptata sunt. Nominantur autem ics, y-psilon, atque zi. Hic ego quidem errare grammati cos existimo, quandoquidem etiam iam Plautus atque Terentius utuntur, et monumenta etiam iis antiquio ra Quintilianus laudat dulcedinem earum, sed in Grtecis tantum nominibus adhibitas asserit; quod va let quidem de z, non de prioribus. In verbis Latinis antiquitas scripsit coniugs, legs, aut vero s, ut Sestius, pro Sextio, praitesta, pro prsetexta; ecscribere, CON- FUSSISSET, &C.
Quod ad y attinet, est littera composita ex i et j sed antequam hanc formam statuissent, et Grsca, et Romana vocabula per it reddiderunt, ut Suria (Sy ria), Suracusx, Punus (Burrus = Pyrrhus^, sumbo- lum, sucophanta, sulva, Sulla; ea tamen inventa, hac et talia deinceps per y exscriperunt, quod et nos usque facimus, nec sophismata Germanorum silvam, Sullam pracipientibus quidquam curamus.
Itali quidem z tzettam, Germani autem tzet, ap pellant, atque litteras tz sonum affingunt. Male. De sono eius dubium nunquam fuit. Usus Romanorum clare ostendit sonum eius fuisse, et usque esse, ut apud Francos, Anglos, Slavos et omnes, prseter Italos et Germanos, h. e., acutior s, dentalis, et ob eam cau sam in locis, ut Smyrna, Smaragdus, saspissime adhi betur, quse nomina ob id etiam Zmyrna et Zmaragdus
lix
continuo scribuntur, quod nisi sono similes essent, fieri non posset. Notum praterea est aliquot vocabu la Romana, abi z sonus exprimebatur, per as scripta esse, uti caussa (quod Ciceronis esse dicunt), atque e G necis derivatis ubique, uti obrussa (obryssa, obry za), Messentius, Mezentius, cretalisso, vialadsso, pro -zo.
Littera AI, AE, d2, E, 01, (E. Nullum un quam fuit dubium quin nomina substantiva et adie- ctiva Primae Declinationis arctissime secuta; sint Pri mam Declinationem Graeam, unde usque habemus patrem familias, tum Nominativum Pluralem ai, ut rnensai, aulat, perinde atque Genitivum Singularem mensat, aulat, non diphthongos, sed duas syllabas, ut patet e metris poetarum.
Germani contendunt hanc orthographiam ad “ Classicam” usque aetatem perdurasse ac tum demum ai versum in ae, usque duas syllabas. At si quaeras huius rei exempla in libris, omnino nulla reperias, ncc in Catone (234—149), nec in M, Pacuvio (220—132) neque in Plauto (mortuus 184), neque in ullo vetu stiori poeta, uti Livio Andronico, Cn. Naevio, Q. En nio, quidquam eius legitur, quae quidem iam omnia adulterata ad nos pervenerunt, atque sine dubitatio ne cuncta qua in illis vetustatem sapiunt, partim casu, per neglectum, partim adulteratorum manu sunt archaica. Doctrina itaque Germanorum unico
fonte nititur, sex libris de Rerum Natura T. L ucretii Chari (96—55), iam temporibus C. Casaris, et M. Tullii Ciceronis, ideo sub hoc capite memorabilis, quod mores archaicos imitatus est, ut et Maro, post eum, C. Sallustius Crispus, Casaris et Octaviani aqua lis. Hac itaque nihil probant, quia nulla eius rei mo numenta habemus.
Contra, haud diu exstitit etiam ae, quoniam fere simul cum ae etiam «, quin et e clam serpebant, et scripta monumenta iam periodo Augustana in apri cum prodiverunt, et Cesar, questor, edilis, KckiXios, Cecilius, cerimonia, hedus, seculum, in diem plus pro deunt, atque ista est Latinitas quam ego amplexus sum, quam oranes qui in universo mundo hac state Latine sciunt, sequuntur, quam ego Latinitatem Im perialem appello, et ad quam ab omnibus amplecten dam provoco.1
I. Hoc est, ut nulla sit affectatio arcbaismi; ut scribamus L te. m. non ae. ae. tienne Ae et fle. Sinu» tuir.ee diviu. vocales scribere malit AE, non Ae utatur, quia e non est secun do littera, sed pars prima. Prtcterea, a e efferendus est oe, ut laevis, te autem ut e. proinde levis, enuntiamus ut levis, laevis autem ut laevis, sed una syllaba. Hic fuit sermo vivus Populi Romani ultimus, hunc uos prosequimur, solam enuntiationem le gitimam, et historice veram, quandoquidem ipse Populus Roma nus, posthabita enuntiatione maiorum, hanc elegit, in hoc acqui evit ad mortem usque. Quid ergo fingamus nobis in phantasia Uomam respublicanara, Ciceronianam, delirium ac phantasma ludi magtstrorum, quin potius ditemus sermonem Romanum novis vo cabulis, diffundamus sermonis usum, circulos Latinos candendo, ac novas litteras, periodica Gentium Latina edendo ac diffun dendo.
Ixi
Furor ille antiquitatum cseterum non est inven tio Germanorum, nec illi argumentis convincuntur aut moventur, perinde atque sui praedecessores. Daus- quius, ipse antiquitatum indagator, scriptorque de Orthographia Romana, negabat se moveri praeceptis Grammaticorum, et se ulterius quoque cum scriptu rum. Manutius quoque Paulus eodem modo nega bat1 se contionem agniturum, et concionem se scri bere malle. Erasmus ridendos existimavit qui eo fu rore caperentur, et ex repertis antiquitatibus aliis re gulas prsscribere vellent.
Ex omni enim sevo inscriptiones colligi queunt rationibus grammaticis adversas; uti “cis,” “qid,” “acua,” praesertim autem quas precepta AI ante- classicum AE classicum, JE et E post-classicum ac barbarum cavillantur. Sunt enim inscriptiones innu merae, huiusmodi, aei, aeivs, ei, eius; mvrvm reedi- FICARI IVSIT — PARENTES EIVS SIBI ET SVIS POSTE- RISQVE aeorvm : men. xi. diaes vn (menses unde cim, dies septem); hoc monvmentvm extaervm he redem NON SEQV1TVR.
1. idem asserebat de nomine Syl!*, in Lapidibus Capitoli nis, auctoritate Verrii Flacci, Grammaticorum Romanorum ^fKLflfULTlKdTaTOti insculpto se eam orthographiam non secutu rum. Quum itaque Germani partes seraper deteriores sequan tur, nos, qui veritatem querimus, Lapidee Capitolinos Verri umque Flaccum necessario potiores habebimus, atque Syllam scrT
Frustra ergo Germani dogmata comminisci ex iis fontibus conantur. Psene omnia monumenta anti quitatis contra se sunt, quibus tamen convinci et coargui se non patiuntur, num itaque nos a tradita veritate, ab usu binum millium annorum suis sophis matibus, ssepe etiam manifestis figmentis et errori bus avocemur?
Plurima in hoc tractatulo data opera pneterivi, uti de nasalibus -ng, -ot, de aspiratis, rk, th, pk, non enim spatium sinit ut ad particularia descendam. Non tamen audeo locum M. Fabii Quintiliani cele brem Lib. XU., Cap. 10) silentio pneterire. Sic ipse scribit: “Prudenter enim; qui quum interrogasset rusticum testem, an ‘Amphiona’ nosset, negante eo detraxit aspirationem, breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.” Hoc est, advocatus coram iudicibus sic queesivit a teste rustico:
“Mi homo, novistine Amp’hiona?’’ respondit ru sticus:
“Non movi eum.” Tunc advocatus omisit aspira tionem, rusticis non usitatam, et i breviavit:
“Nostine Ampiona?” Ita prolatum nomen rusti cus agnovit. Hinc palam erit quid de hoc, et quid de reliquis aspiratis censendum sit.
Quum ex his omnibus satis clare constare debeat
lxiii
nec Germanos aut fontes aut saltem thesaurarios es se omnis scienti* Latinae, nec veritatem eos aut quaerere, aut inculcare velle, sed suos errores figmen taque nobis tamquam praecepta imponere
“Hoc volo, sic iubeo; sit pro ratione voluntas, Huv. Sat. VI., 222);
et quum sua deliramenta etiam libros rituales, ipsa adeo Biblia, ut vereor, pervaserint, monendos omnes amicos cultoresque tradit* Romanae Latinitatis, tem pus supremum advenisse, ut et sua Ciceroniana, “Classica” et alia speciosa nomina, quibus studiosos Latinitatis a quotidiano sermone deterrent, respuere, suos adulterinos textus ex scholis everrere, velut vi rulentissimam Latinitatis pestem exigere et aman dare, opportunum statuamus; nam quod Phaedrus nos monet (I., 11\ verum est:
“Virtutis expers, verbis iactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui.”
e/Arcadius Avellanas,
*cx Collegio ad Sti loaonis Calendus Manis Brooklyn-New York 1922-di in Civitatibus Fcederatia
I ndex C apitvm
PARS PRIMA
Pirata Veteranus.
Caput I. Pagioa Senex Navita in Admiral B e n b o w ……………. 8
Caput II. Canis Niger comparet atque evanescit . . . 15
Caput III. Macula N i g r a …………………………………………. 26
Caput IV. Riscus Marinus…………………………………………..37
Caput V. Ceeti ultimum…………………………………………..47
Caput VI. Documenta N a v a r c h i ………………………………..57
PARS ALTERA
Cocus Marinus.
Caput VII. Bristoliam p r o fic is c o r ………………………….. 71
Caput VIII. Sub signo Spy-glass……………………………… 81
Caput IX. Pulvis et Arma…………………………………………..91
Caput X. I t e r ………………………………………………………. 100
Caput XI. Quid in dolio malorum audiverim ………………..109
Caput XII. Consilium b e llic u m ………………………………….119
PARS TERTIA
Mea Discrimina in Littore.
Caput XIII. Qui ego in littore mea discrimina orsus sim . . 131
Caput XIV. Primus i c t u s ………………………………………… 140
Caput XV. Incola i n s u t e ………………………………………… 149
PARS QVARTA
Vallum.
Caput XVI. Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a
oavi discessum s i t ……………….. 163
Caput XVII. Medicus narrationem prosequitur Ultimum iter
cymbae……………………………… 172
Caput XVIII. Medicus narrationem prosequitur: Finis certa»
minis diei p rim i……………………….180
Caput XIX. Suscipit narrationem Iacobellus Hawkins: Prae
sidium v a l l i ………………………….. 188
Caput XX. Legatio Ioannis S i l v e r ……………………………… 198
Caput XXI. Assultus………………………………………………..208
PARS QVINTA
Mea in Mari Pericla.
Caput XXII. Quemadmodum pericla mea inceperim . . . 220
Caput XXIII. Refluxus aestus r u i t …………………………………. 230
Caput XXIV. De vagatu carabi……………………………………..238
Caput XXV. Ferio Jolly R o g e r ……………………………………..248
Caput XXVI. Israel H a n c ls …………………………………………259
Caput XXVII. “Aurei Octonarii” ……………………………………..274
PARS SEXTA
Navarchus Silver.
Caput XXVIII. In castris hostium……………………………………..287
Caput XXIX. Macula Nigra iterum …………………………….. 300
Caput XXX. Fide obstrictus…………………………………………311
Caput XXXI. Venatura Thesauri: Notoria F lin t………………. 322
Caput XXXII. Venatus Thesauri: Vox inter arbores. . . . 333
Caput XXXIII. Casus r e g u li…………………………………………….343
Caput XXXIV, Et Ultim um …………………………………………….353
INSVLA THESAVRARIA
PARS PRIMA
P irata V eteranvs .
Caput I.
Senex Navita in Admiral Benbow. S
pectabilis’ trelawney, Doctor Livesey, cseterique istorum virorum, quum me rogassent, ut cuncta ac singula de Insula Thesauraria, a carceribus ad calcem,3 litteris mandarem, nec quidquam prseter situm insute cela rem, et hoc propterea, quod usque iaceret thesaurus
1. Spectabilis, -e, (a), quod spectari potest; (b), quod spectari meretur; (c), quod spectandum est. A IV° sreculo titulus officialium iu curia Imperatorum, prascrtira IuriscoDsultorum at que officialium Fisci, sive ASrarii, ut Vir Spectabilis, deinde Dominue Spectabilia, demum, usque ad nostra tempora, tum
INSULA THESAURARIA
inibi, qui necdum erutus esset, sumpsi calamum anno Salutis millesimo septingentesimo —, exordiorque ab eo tempore, quo pater Diversorium Admiral Benbow tenebat, atque senex nauta, sole ustus, cum cicatrice copidis, primum sedes suas sub tecto nostro fixerat. Bene eum memini, acsi res heri evenisset, ut ad ostium diversorii gravi gradu ventabat, risco suo po ne se pabone3 vecto; ipse procerus, robustus, gravis, homo vultu fusco; plex® ac picat* com* humeris squalid* tunic® su* c*rule* impendebant; manus eius lacer®, plen®que cicatricum erant, unguibus ni gris ac mutilis, vibex autem transversum unam ma lam erat sordid* ac livid® albedinis. Memini ut cir cumspectabat ®stuaria, interim sibi sibilans, deinde autem in antiquam nautarum cantilenam incidebat, quam postea tam s®pe cantilare consuevit:
‘‘Quindeni viri super cistam mortui — lo-ho-ho lagenaque cannei!”
UNSUPPORTED: UnsupportedElement
a elata, senili et caduc iptata item atque a filio, in speciem trudis,4 <
batur. Tum t erebat, ostiui
UNSUPPORTED: UnsupportedElement
IN ADMJRAL BENBOW
pulsabat, et quum pater comparuit, pocillum cannei5 6 rude ab eo postulavit. Hoc sibi allato, periti instar sorbillabat, ad gustum cognoscendum morabundus, interea iam in rupes iam in tabellam titularem no stram dispectans.
“^Estuarium istud est commodum,” fatur deni que,” sciteque sita caupona. Frequentesne hospites, mi sodalis?”
Pater meus negabat hospitum frequentiam, quin paucitatem querebatur.
“Tum,” refert ille, “has erunt mihi sedes. Tu ve ro, contubernio,” inclamat pabonarium, “hucce affer illum riscum, prasbeque manum ad eum sustollen dum,” prosequebatur, “ hic iuvabit manere paulisper. Sum autem ego homo planus; canneum, ova cum lardo appeto atque illam summitatem, unde navigia prodeuntia speculari possim. Quo titulo vocer? Lice bit vobis me navarchum appellare. Au, scio ego pro be quid a me velitis — ecce;” quibus dictis tres aut quatuor aureos ad limen proiecit. “Quum hsc victu absumpsero, docebitis me,” inquit, saevo imperatoris
Et sic, profecto, trita ut indumenta eius fuerint, rude ut locutus sit, nullam ferebat similitudinem ho
5. Canneus, -i, est potus e cannis saccharifccis destillatus, delitis nautarum.
INSULA THESAURARIA
minis qui ante malum navigare consuesset, quin po tius aspectum praebebat pronavarchi, aut naucleri, cui aut obediri, aut ferire, solemne erat. Qui pabone eum sequebatur narravit nobis hunc tabellario* ad vectum ante Royal George descendisse, de diversoriis circa oram sciscitatum, de nostro cum laude memo rato audivisse, praesertim, ut puto, propter eius soli tudinem, in locum sui domicilii sibi selegisse. Nec quidquam plus de nostro hospite reperire poteramus. Ipse, ex consuetudine, homo erat perquam taci turnus. Dies solidos circa mstuarium, aut in rupibus, telescopio orichalcino in manu oberrare solebat; sin gulas vesperas in ceco,7 iuxta focum, canneum aqua temperatum, sed fortem, sorbillando explebat. Atio- qucntibus plerumque respondere non solebat; nihil nisi oculos levare, saeve respicere, ac per nasum effla re, tamquam tuba nebularia; atque nos, caeterique domus frequentatores, mox assueti sumus solum eum relinquere. Ex suis ambulationibus redux sciscitari
6. Tabellarium, -ii, sic ego nomino cnmicnm, «ve cur rum. quo littera, fuces ic manipuli ex une officina Ubellniia in
transportantur. Antiquitus bcc curricula et homines, viatores,
7. iBcut, -i, quod Grascls quidem “domum” significat, Ro* manis tamen eam nonnisi partem «dium, ubi hospitea, ac aaluta- o res solebant excipi; modo loeutorsum vocant.
IN ADM1RAL BENBOW
solebat, utrum quisquam nauticus in via pneterire visus esset. Primum existimavimus eum orbitatem fegre ferre, sodalesque sui similes desiderare, et ob id sciscitari; denique tamen reperimus eum potius illos devitare velle. Siquando quis nauticus in Admiral Benbow se divertebat (ut quandoque fiebat, quum quis eorum secundum oram Bristol tenderet), ante quam cecum ingrederetur, eum per velatam ianuam vitream speculari solebat; certum etiam erat eum in omni consimili eventu, quum quis eius generis pra- sto esset, mure silentiorem futurum. Quod saltem ad me attinet, nihil arcani in hac re fuit; quum quodam modo et ego particeps sui metus essem.
Die quodam me sevocavit, obtulitque mihi num mum argenteum quatuor libellarum in singulas calen das, si modo “oculum tempestatispicum continuo aper tum haberem, nauticumque quemdam cum uno cru re specularer,” atque repertum ei statim renuntia rem. Deinceps, quum vertente mense primo quoque die mercedem meam petitum eum adivissem, haud semel flatu per nares me excepit fixoque intuitu, at tamen antequam septimana verteretur, certum erat fore ut resipiscat, allatoque nummo, mandatum de “nautico cum uno crure” iteret.
Quam illa persona imago somnia mea turbave rit, vix est cur dicam. Noctibus intempestis, quum
INSULA THESAURARIA
porcella quatuor angulos domus nostra quassarent, fluctusque secundum astuarium contraque cautes boarent, millenis in formis eam videre mihi fingebam, millenisquc aspectibus diabolicis. Crus modo in genu videbatur esse pnecisum, modo in fremore; alias monstrosi quid parebat, quod nunquam nisi unum crus habuisset, quodque e medio corpore eius crevis set. Atrocissima species incubonis tamen erat, quum claudicando hoc phantasma vidissem sepes ac fossas persultando me insectari. Qua si omnia supputem, nummum meum argenteum quatuor libellarum satis magno impendio, his exsecrandis phantasmatibus, praestinavi.
Quamquam conceptus nautici cum uno crure ter rorem mihi incussit, ipsum navarchum longe minus metui quam notorum quisquam. Non defuerunt ve sperae, quibus plus cannei ingurgitavit, quam caput suum capere posset; ac tum, more suo sedebat, at que, nullius habita ratione, nefarias suas antiquas ac feroces cantilenas nauticas modulabatur; nonnun- quam tamen pocula cunctis circumponi iussit, cun- ctosque praesentes tremebundos ad audiendas suas fabutas, aut ad secundandum suis cantilenis adigere consuevit. Persrepe audivi domum resonare “ Io-ho-ho, et lagena cannei;” omnibus vicinis, gratia sure vitre, pemicie mortis sibi impendente, concinentibus, quis.
IN ADMIRAl BENBOW
que altero elatius, ne animadverteretur. In hoc ge nus enim impetu se maxime imperiosum solebat so cium prtebere; mensa palmo percussa, siientium omnibus circumquaque imperabat; subinde vel quae stione aliqua irritatus in furorem exarsit, alias vero quod nulla qusestio posita esset, inde enim suspicaba tur socios suam historiam non attento animo prose cutos esse. Nec quemquam sivit diversorium relin quere, donec se ipse pytissando8 sopivisset, seque in lectum devolvisset.
Fabuls autem eius erant imprimis, quee audito res terrore percellebant. Erant autem h® fabuls re vera terrifics: de patibulo suspensis, de petauro prse- dpitatis, de tempestatibus maritimis, item de Insulis Dry Tortugas, atrocibus actis, rebusque in maribus Hispanicis gestis. E propriis fassionibus suis colligi li cebat eum vitam in medio duxisse quorundam scele ratissimorum bipedum, quibus unquam divinitus con cessum sit maria navigare; verba autem quibus has historias narraverat, animos popularium auditorum, popelli plani et agrestis, tanto fere horrore, quanto facinora, flagitiaque narrata perculerunt. Pater meus
8. Quidquid Terentii Afri temporibus, aut usu particulari verbum significaverit, ad rem nihil refert: pytieso, 1, r., verbum
significat, lente, otiose, sedendo, potare vinum inter colloquendum
10 INSULA THESAURARIA
saepe dictitabat diversorium in incitas actum iri, ac futurum esse ut adventores,’ nequis eos terroribus persequeretur, tyrannidi subigeret, rebusque horrifi cis eos cubitum pelleret, locum frequentare cessarent; mihi tamen eius praesentia nobis potius profuisse vi debatur. Nam auditores primo quidem timore afficie bantur, sed postea eventus recolentes, iis potius de lectabantur; in quieta enim vita rurestri incitamen tum salubre esse videbatur; nec defuerunt, praeser tim inter minores state, qui eum admirandum esse ducerent, eumque appellationibus, veluti “verus canis marinus,” “ genuinus senex sal,” hisque similibus ho noris titulis afficerent, dictitarentque id esse genus hominum, quod Angliam in mari terribilem effe cisset.Uno quidem modo ipse nobis certe ruinam mini tabatur; namque septimanas solidas apud nos perse veravit, tum deinde mensem post mensem, ita ut omnis quam nobis dederat pecunia iam pridem ex hausta esset, et tamen pater meus nunquam tantum
9. Adventor, -ta, m., frequentator, emptor conetane. con-
defonnavit io renem; et nunc senex ille dotium innetene vini mi, aAvtnlortt pristino» in fece submissus, officiosis ronchis reucns appellet;” L. Apuleiua, Met, Froben, 1606, p. 143. — “Ad foree euecultate, atque asaervate ledca. Nequis adventor gravior abeat, quam adveniat;” Plaut Truc. I, 2, 2. “Si equum facias, advento res meos non incuses;” id. ib„ ii. 7. 55.
IN ADMIRAL BENBOW 11
sibi animum sumere auderet, ut plus exigeret. Si quando mentionem eius rei iniedt, navarchus tantum per nares flatum emisit, ut eum fere boare diceres, torvoque obtutu patrem pane e cubiculo expelleret. Memini vidisse patrem manus desperatione torsisse suas post istiusmodi repulsas, nec prorsus dubito quin has molestia terrorque, in quibus sic eum vivere oportebat, mortem eius immaturam atque infelicem acceleraverit.
Per totum id tempus quod navarchus apud nos exegerat, nullum omnino indumentorum mutavit, praeterquam quod nonnulos soccos a circitore10 emit. Tufarum, quas in pileo suo gesserat, una aliquando soluta, sivit ut inde penderet, quamvis ventis flanti bus magna eum molestia affecisse neccsse esset. Me mini gtatum tunicae eius, quam in cubiculo ipse sole bat sarcire, quaque circa finem nihil erat aliud quam centones. Litteras ipse nec unquam scripsit, nec acce pit, nec cum ullo prater vicinos unquam collocutus est, et hoc tantum canneo ebrius. Grandem riscum marinum nemo nostrum unquam vidit apertum.
Semel tantum adverse tractari sibi contigit, et hoc circa flnem, quum misellus pater meus in exitio versabatur, quod et eum tandem absumpsit. Dr. Li- vesey quodam sero pomeridie suum agrum visum
10. Circitor, -is, m., est mercator itjQenrins, prop6le.
12 INSULA THESAURARIA
venerat, sumtoque aliquanto ccenas a matre sibi pa ratae, in cecum secessit fumatum, donec equus suus e pago advenisset, quod nos stabulum in Benbow nul lum habebamus. Ego eum secutus sum intro. Usque memini diversitatem inter nitidum medicum mun dumque, cum pulvere nivei candoris, suos fulgidos, atrosque oculos, perinde ac mores suos urbanos, quam a nostris petulcis rusticis differebat, prasertim autem ab illo sordido, obeso, ac barone silicernio piratico no stro, ut illic sedebat canneo stupidus, cubitis in men sa suffultus. Subito ipse — navarchus scilicet — in cepit suum sempiternum proboare cantum:
“Quindeni viri super cistam mortui —
Io-ho-ho et lagena cannei! Potus ac diabolus finiverunt cceteros —
Io-ho-ho et lagena cannei!”
Primum existimabam per “cistam mortui” eum ipsum riscum suum intelligi debere, qui supra in an teriori cubiculo erat, atque htec cogitatio miscebatur in meis somniis cum conceptu de nautico cum crure uno. At iam per hoc tempus dudum cessavimus can tilenam eam admodum curare; ea vespera, praeter Doctorem Livesey iam nulli erat nova, sed eum, ut animadverti, haud iucunde afficiebat, nam ipse pro momento, sustulit oculos quodammodo irritatus, an
ADM1RAL BENBOW 13
tequam sermonem cum sene Taylor hortulano, de novo quodam remedio contra rheuma prosecutus es* set Interea navarchus, sua propria musica recreatus et erectus, tandem palmo suo mensam ante se per cussit, modo, quem omnes intelleximus eum silent ium imperare. Voces omnium, praeter Doctoris Live- sey, conticuerunt; is, more suo, loqui perrexit clare ac benigne, post quaque pauca verba fumam suam sugitans. Navarchus primum oculos in eum defixit, palpo mensam iterum percussit, et savius eum con tuebatur, tandem in maledictum vile ertipit: “Silen tium illic inter stegas!”
“Mihine hac dicta esse voluisti, Here mi?” qua- rit medicus; et quum verbero ille cum altero male dicto id confirmasset, “ Unum tantum est,” respondit ei medicus, “quod tibi dictum esse velim, nempe, si canneum potare perrexeris, mundus a turpissimo fur cifero mox liberabitur!”
Furor senis nebulonis ineffabilis erat. Prosilivit in pedes, produxit et aperuit cultrum nautis com munem, eumque in pugno librans, medicum transfi gere minabatur.
Medicus ne movit se quidem. Ut antea, trans hu merum, eodem sono sua vocis ad eum loquebatur ita tamen elata, ut quamvis pacata et firma esset, omnes in ceco praesentes perciperent:
“Nisi cultrum illum confestim in sacculum re
